Annus
2 0 1 0


Firmitatis Summa Discrimina

Firmitatis Summa Discrimina

(Decision Points)

Non facile huius libri titulus in Latinum vertitur; Georgius W. Bush, qui usque ad anni 2009  Ianuarium Statuum Unitorum Praeses fuit, recordationes suas in publicum die 9 Novembris dedit, quas Anglice nominavit Decision Points: Firmitatis Summa Discrimina, titulum posset fortasse Latine reddi.

In his paginis principem locum obtinent argumenta pro bello Iraquiensi dedita, quod bellum turrium gemellarum cladem secutum est, eo consilio ut Saddamum Hussein castigaret et arma exitialia (id est maximi exitii) invenirentur et delerentur; confitetur etiam se nauseas passum esse cum talia arma in Iraquia inventa non fuisse; de bello Afgano quoque mentionem fecit; neque negat suo permissu Khaledum Sheik Mohammed, motorem in turres oppugnationis, sub aqua ne spirare posset immissum esse, et ita coactum consilia tromocratica militibus Septentrioamericanis indixisse.

Hugonem Chávez ob fallacem demagogiam, quae Rebellio Bolivariana nuncupatatur, et quod contumeliose se gerit et patriam suam in exitium ducit in pessimis gubernatoribus numerat.

Fons: El Mercurio 10 Nov.2010

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae