Annus
2 0 1 0


De lingua esperantica

De lingua Esperantica

Lingua Esperantica, quam Doctor Lazarus Zamenhof (quem in imagine adposita conspicis) anno 1887 post annos laboris decem e variis sermonibus creavit, est praecipua lingua artificialis, qua multi ut lingua internationali utuntur; incertum est quot Esperantistae ubique terrarum insint, sed non minus quam centum milia nec plus quam  vicies centena milia possint computari (http://es.wikipedia.org/wiki/Esperanto).

Doctor Zamenhof primum librum Esperantice in lucem dedit c.t. Lingua Internationalis (esp. La lingvo Internacia); auctori pseudonymum fuit Doktoro Esperanto, unde linguae Esperanticae nomen sive Esperantus (sermo) oritur.

Esperantistae valde actuosi pro lingua sua sese gerunt, quippe qui eam postulant propriam esse solidarietatis linguam, atque associationem de Esperanto internationalem condiderunt; iidem cum Nationibus Unitis et Unesco publice se conferunt; frequentes et crebros congressus celebrant; etiam saeculo XX ineunte Proletarii Internationalistae hac lingua usi sunt, necnon quidam anarchistae iudicarunt hanc linguam posse vere internationalem esse, quandoquidem natio nulla super alteram per Esperantum cultu civili aut potestatibus posse praeferri.

Inimicos lingua Esperantica aliquot habuit vel Adolphus Hitler, qui suspicabatur Iudaeos ea uti ad coniurandum; vel etiam Iosephus Stalin, qui eam linguam speculatorum esse affirmavit; vel senator Iosephus McCarthy, qui credebat omnes, qui Esperantice loquerentur, esse communistas; tamen ut plerumque accidit, his vexationibus et persecutionibus idiomatis vigor confirmatus est.

Latinitatem vero, cum lingua Esperantica si conferamus, reperiemus in deteriorem locum pervenisse nec duos vel tres inimicos sed totam fere Europam nunc illi hostilem se confiteri; neque usquam sponte coli nisi a perpaucis, qui contemptionem irrisionemque patiuntur adeo ut aliqui Latinistae, quotienscumque epistulas per interrete miserint, litteris breviatis saepe nomen abscondant.

At immerito nos pudet Latinitatis.

Hoc tamen Latinitas Esperanto praestat, quia lingua Esperantica caret historia nullaeque res gestae Esperantice actae sunt; Esperantus oritur ab ingeniosa  mente eorum qui eum finxerunt et qui sunt ob laborem laudandi;  Latinitas autem non solum potest esse lingua internationalis sed etiam nobis aditum comparat in praeterita viginti quinque saecula; ortaque est naturaliter a populo, qui tum per orbem terrarum erat perductus; maiorem historiae partem in Europa litteris Latinis legimus atque intellegimus; speremus Europaeos de hac re conscios denique futuros.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae