GREGORIVS VII PAPA
GREGORIVS
VII PAPA
Baptismale nomen
Gregorii VII idque prorsus Germanicum seu Longobardicum fuit
Hildebrandus. Is natus est in Italiae regione Etrusca (Tuscia)
meridiana circa annum millesimum vigesimum (1020). Adulescens
vitam monasticam amplexus est in Romano claustro in monte Coelio,
postea vero transiit in Benedictinum claustrum Cluniacense (Cluny)
in Francia, quod praecipuum erat fulcrum restaurandae Ecclesiae,
id est eius liberandae morbo triplici: episcopis designandis a
principibus saecularibus (investitura), emendis dignitatibus
ecclesiasticis (Simonia), concubinatu cleri.
Cum
in synodo Sutriana (1046) impulsu Germanorum regis Henrici III
papa Gregorius VI depositus est et in exsilium pulsus Coloniam
Agrippinam (Köln), Hildebrandus papam illuc comitatus est
ac mansit cum eo. Romana sede autem vacante, Hildebrandus ut
novit Henrico regi fore gratum, si Romae succederet Bruno
episcopus Tullensis (Toul) in Francia, hunc magnopere
hortatus est, ut electionem acciperet. Qui annuit et re ipsa
electus est a cardinalibus, nomen sibi assumens Leonis IX, cuius
quidem auctoritate agens cardinalis legatus Hubertus a Silva
Candida excommunicaturus erat furentem patriarcham Byzantinum
Michaelem Caerullarium die sexto decimo mensis Iulii anno
millesimo quinquagesimo quarto (16 VII 1054).
Romam
autem e Francia comitatus est illum Hildebrandus, qui Romanis
adeo placuit, ut – Leone mortuo anno 1054 – illi vellent eum
utique successorem. Is tamen renuit et in Germaniam se contulit
eo consilio, ut Henrico regi persuaderet favendam esse electionem
Gebhardi episcopi Eystettensis (Eichstätt). Qui re ipsa
Romae electus est et innotuit sub nomine Victoris II. Sequens
tamen papa Stephanus IX, noscens eximias virtutes Hildebrandi,
iussit Romanos iurare se electuros esse eius successorem non
prius quam Hildebrandus – qui tunc legatus papae degebat in
Germania – Romam esset reversus. Quod ita factum est post multa
turbamina.
Humilis
monachus Hildebrandus gente Longobardus, qui fuerat adiutor ac
consultor quinque paparum, ipse ad sedem Petri electus est die
vigesimo secundo mensis Aprilis anno millesimo septuagesimo
tertio (22 IV 1073), quo die nomen sibi assumpsit Gregorii VII,
volens vestigia sequi eius, quem annis viginti septem antea
depositum voluerat comitari in exsilium Germanicum. Pontifex
autem factus censuit Ecclesiam sibi restaurandam esse in spiritu
Cluniacensi seu liberandam investiturâ, Simoniâ, concubinatu.
Difficillima erat pars prima sive investitura, qua de re tensio
magna orta est inter papam et imperatorem Henricum IV, qui contra
illum adiuvabatur ab episcopis Germaniae et Franciae. Illa
consummata est humili deprecatione Henrici facta ad ducissae
Matildae castellum Canossae in media Italia.
Pax
tamen illa, facta hiberno die duodetrigesimo mensis Ianuarii anno
millesimo septuagesimo septimo (28 I 1077), non diu perstitit ob
resistentes Henrici fautores cum saeculares tum episcopos: qua de
causa Gregorius mense Martio 1080 Henricum denuo excommunicavit.
Ille cum in Italiam descendisset, occupavit urbem Romam praeter
arcem sancti [Michaelis] Angeli, quo Gregorius confugerat. Ei
venerunt auxilio Normanni, tunc domini Italiae meridianae, qui
papam cum liberavissent periculo, comitati sunt Salernum. Illic
mortuus est die vigesimo quinto mensis Maii anno millesimo
octingentesimo quinto (25 V 1085).
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|