QUI RIVUS EST QUEM CAESAR ANTE BELLUM CIVILE TRANSIIT?
QUI RIVUS EST QUEM CAESAR ANTE BELLUM CIVILE TRANSIIT?
Qui rivus est quem Caius Iulius Caesar anno quadragesimo nono ante Ch. n. cum suis militibus transiit? De re diutissime ab historicis disputatum est; etiam nunc alius alium rivum Rubiconem putat esse, quamquam ab anno MCMXXXIII Rubico iure appellatus est rivunculus fluens per Sabinianum (Savignano sul Rubicone) in provincia Caesenae regionis Romandiolae (Italice Emilia-Romagna). Difficile est controversiam dirimere, cum in saeculis ob exundationes et terrae commutationes flumina cursus saepe mutaverint.
Sunt qui putent Rubiconem esse rivulum labentem apud Ariminum qui appellatur Latine Lusus (Uso) cuius nomen evocat sententiam Caesaris:"Alea iacta est"; alii contra existimant eum esse rivunculum terrae Cesenatis quem incolae in lingua loci appellant "Urcon", alio tamen antiquitus decurrentem, ut sonus vocis ostendere videtur. Johannes Pascoli, praeclarus Romandiolus poeta, carmen flumini dicavit, in quo Caesar et eius exercitus revocati sunt. Pons Romanus de quo dicitur in vv. 3-4 in media parte situs est oppidi Sabiniani ad Rubiconem, quem rivus ipse subluit: cum dirutus esset Secundo Bello Mundano ante nonnullos annos restitutus est. Vox "excelsus" (eccelso) forsitan subtiliter mentionem inicit pontis Tiberii Ariminensis, ingenti mole, clariore fama.
Magna cum reverentia, ex mea humilitate in versus hexametros hoc carmen Latine converti, easdem imagines sensusque repetens, quadam licentia adhibita in verbis requirendis metro aptis.
Il Rubicone
Tra le marruche in cui frascheggia il vento
corre un'acqua che ha nome il Rubicone,
un fil d'acqua che scivola al pilone
d'un ponte eccelso come un monumento.
In alto in alto sta sull'ali, e lento
scende pe' cieli taciti un falcone;
tacito alla mia costa un centurione
marso fa sibilare il suo sarmento.
Qualche turma di numidi cavalli
dalla lunga galoppa alla campagna;
e il suol romano tuona delle pesta.
Chi le coorti de' chiomati
Galli, alzando la pupilla sua grifagna,
muove d'un cenno della calva testa?
(G. Pascoli, Poesie varie, in Tutte le poesie, domus editoriae Newton Compton, 2007)
DE RUBICONE
Aura adflat leni folii strepitu paliuris
inter quas rivus cui dant nomen Rubiconem
pauper serpit aqua placide parva fluitando
ad pilam excelsi pontis sicut monumenti.
Altus stat volitans alte stans aliger alis
accipiter lente descendere ab aere coepit
planus iens tacito in caelo pariter tacitusque
Centurio inde meas Marsus cum sibilo ad oras
tela iacit, per agros celer interea agmen equorum
noti aliquod generis longo cursu Numidarum:
en tellus resonat pede tum Romana tonante.
Quis calvi nutu capitis tollensque rapacis
efficit ut citius moveantur lumina longo
agmina Gallorum maiorum more capillis?
Scripsit ac poema Latine reddidit Lydia Ariminensis
|