PETRVS CHRYSOLOGVS
PETRVS CHRYSOLOGVS
Graece sonans agnomen
Chrysologi sive eius, qui verbum (lógon) habet aureum (chríson),
inditum est Petro episcopo Ravennatensi, ut in lumine poneretur
eximia eius eloquentia Latina, quae videbatur similis illi
sermoni Graeco, propter quem Ioannes Constantinopolitanus ornatus
erat agnomine Oris aurei seu Chrysostomi. Re quidem vera Petrus
bene noverat opera Ciceronis, Vergilii, Senecae, quarum gemmis
oratoriis libenter utebatur.
Natus est anno fere quadringentesimo (400)
in Italica valle Paduana, antiqua illa Gallia cisalpina, in
oppido Forum Cornelii (Imola), quod fuerat colonia Romana
condita a Cornelio Sulla dictatore. In rebus Christianae fidei et
morum post parentes educavit eum Cornelius episcopus
Forocornelianus, qui etiam – post theologica studia a Petro
adiuncta ad Latinas litteras – consecravit eum sacerdotem.
Dotes Petri videntur non diu latuisse in
ambitu natalis oppidi, nam circa annum quadringentesimum
trigesimum ille apparet in episcopali sede Ravennatensi.
Momentum huius
sedis crevit ab eo tempore, quo urbs Ravenna facta erat sedes
imperatoris Occidentis. Hac de causa ad Petrum scripsit Eutyches
abbas Constantinopolitanus sperans fore, ut Petrus – facilem
habens aditum ad domum imperialem –, adiuvaret eius sententiam
theologicam extreme oppositam errori Nestorii, ex qua Dei Filius
post incarnationem haberet unam tantum naturam eamque divinam,
quae velut absorbuisset humanitatem: unde error Eutychii
appellatus est nomine monophysitismi seu doctrinae de unica (mon?)
natura (phýsis) Filii incarnati.
Tempore
nativitatis Domini anno quadringentesimo duodequinquagesimo (448)
Petrus Eutycheti respondit quidem comiter, sed eum hortans, ut
opinione desisteret, in primis ideo, quod res iam diu controversa
in Byzantio, paulo ante esset declarata a Leone papa, qui
dogmaticis suis litteris nomine Tomus responderat Flaviano
episcopo Constantinopolis. Abbatem simul commonefecit de
traditionali doctrina de una Christi persona in duabus naturis,
quam exposuerat pontifex in Tomo, addens: ‘Esto certus
Petrum loqui per Leonem’.
Admirabile est
episcopos Graecos tribus annis postea (451) in concilio
Chalcedonensi (hodierna pars Kadiköy urbis Istanbul-Constantinopolis),
cum audivissent Tomum, qui perlectus est, laudantes
surrexisse et clamavisse: ‘Haec est fides apostolorum; haec
omnes credimus; Petrus locutus est per Leonem’, quamquam
nesciebant id, quod Petrus Ravennas Latine scripserat Eutycheti.
– Petrus senex traditur reversus esse Forum Cornelii, in
oppidum suum natalem, ubi mortuus est die 3 XII 450.
Scripsit fr. Benedictus Huculak (OFM)
|