Die 17 Oct.
DE CAROLO MICHELSTAEDTER (n. a. 1887- m.
die 17 Oct. 1910)
Die 17 Oct. a. 1910 Carolus
Michelstaedter, qui a. 1887 Goritiae natus erat e domo Hebraica (Albertus,
eius pater, cuidam sarciendis damnis societati praeerat; Emma
Luzzatto, mater, a. 1943, dum a nazistis Hebraei vexantur, in
quodam publicae custodiae campo vitam amisit), mortem sibi ictu
manuballistulae seu pistolii conscivit. De huius mortis causa
varie coniecturatum est: sunt qui putent alicuius momenti fuisse
mortem voluntariam Hygini, qui Caroli frater maior natu erat,
atque gravioris ponderis quod Nadia Baraden, Russa et Carolo
amica, die 11 Apr. 1907 sibimet mortem conscivisse. Fieri enim
potest ut huius feminae obitum Carolus veluti imaginem cuiusdam
amoris impossibilis interpretatus sit idcircoque se ipsum
frustratum senserit. Secreta autem vitae, quam Carolus degerat,
ac mortis, quam is elegit, magis permultis paginis ab hoc
philosopho et poeta exaratis fortasse continentur. Qui, postquam
mathematicae in Vindobonensi universitate operam dare coeperat,
mutato consilio, in altiorum studiorum instituto Florentino
cursum 'litterarum classicarum' perfecit. Aestate anni 1910 totus
incubuit in disceptationem ad gradum doctoris adipiscendum
apparandam, quae inter alia Caroli scripta eminet. Disceptatio
inscribitur: "De persuasione deque rhetorica". Minus
quam ducentas paginas continet hic liber (in editione, quam a.
1972, apud Marzorati, Mediolani, curavit Maria Raschini), quibus
graviores quaestiones de hominum vita penitius investigantur.
Litteris Latinis ac praesertim Graecis non leviter imbutus,
adeo ut facillime linguâ Platonis uti posset, familiarissimi
erant Carolo philosophi 'Praesocratici', qui dicuntur, atque
auctores tragoediarum. Nam in omnibus fere illius libri paginis
leguntur sententiae ex iis depromptae scriptoribus, veluti, in
secundo primae partis capitulo, Parmenidis versus hic: «neve te
consuetudo in hoc multiplicis scientiae via inducat» [v. 54
prooemii Parmenidei], et Heracliti verba haec: «Homo noctu sibi
ipsi lumen accendit: at mortuus exstinctus est» [fragmentum n.
75]. 'Persuasio' igitur consistit in hoc, ut homo intellegat suam
ipsius vitam nihil aliud esse nisi vanam atque absurdam ad futura
adipiscenda cupiditatem. Itaque accidit ut nemo vitam umquam
vivat, futura semper hians. 'Persuasio' igitur est suam vitam
praesentem possidere. Atque ipsae relationes, coniunctiones,
societates, quas cum aliis hominibus quivis constituere satagit,
demonstrant quam inane sit istud conamen, quia ipsae eo tantum
consilio inveniuntur atque foventur, ut ista erga futurum
propensio augeatur. At propter istum vivendi modum vita ipsa nos
effugit. Utque talis exitus tragicus aliquatenus celetur, ab
hominibus varia mendacia finguntur. Quae tamen vivendi
condiciones (cupiditas futurorum et mendacia ipsa) illud sunt,
quod 'rhetorica' a Michelstaedter appellatur, scilicet ad modum
illius artis, qua nonnulli rhetores utuntur quotiens, ut
orationum inanitatem occultent, ipsas flosculis inutilibus
replent. 'Rhetorica' igitur est «impar suae naturae
adseveratio» [Italice: «inadeguata affermazione d'individualita»
(Raschini, 'op. laud.', p. 52].
Estne remedium quodlibet adversus 'rhetoricam'? Theoretice, ut
philosophice dicitur, remedium in hoc sit, ut homo vitam esse
plerumque "dolorem" agnoscat (qua in re omnes, qui
Caroli Michelstaedter philosophiam interpretati sunt, eum
vestigia Arturi Schopenhauer persecutum esse dicunt, nec non
etiam quaedam philosophiae Buddisticae principia) atque omni
temporis puncto uti valeat. Sed Carolus ipse illiusmodi remedium
"quadam tantummodo in beatorum insula" inveniri posse
fassus est. Praeterea is adversabatur hominibus qui, sicut
ineunte saeculo vigesimo fere ubique accidebat, maxime ob
scientiae progressum vitam novam melioremque exspectabant atque
novum hominum genus nasciturum praevidebant. Sed ista qui credunt,
non modo veram hominum naturam haud intellegunt, sed etiam eum in
errorem incidunt, de quo Plato loquitur (in 'Socratis Apologia',
cap. VIII, D 22), dicens: "quoniam est qui artem quandam
bene exerceat, ipse se aptum putat ut de rebus gravioribus quoque
decernere possit". Et haec satis communis proclivitas ad
«regnum rhetoricae» pertinet (Raschini, 'op. laud.', p. 77).
Haec aliaque id genus disceptatione supra memorata continentur.
Etiam epistulae, quas vir ille necessariis et amicis miserat,
editae sunt. Die 9 Dec. 1909 Paulae, sorori dilectissimae, cum
alia tum scripserat haec: «Me numquam felicem fore scio atque
usque ad mortem desperationi obnoxium ero». Et matri, veluti iam
cogitaret id, quod esset acturum, die10 Sept. 1910: «Ab exitu
non longe absum atque aurora vitae meae propior est. Mox, veluti
ex incubo quodam experrectus, ad solem versus exibo ut serio
agere incipiam». Qui exitus ad solem - olim scripsit Nicolaus
Abbagnano - fuit Carolo mors voluntaria, fortasse quia se ipsum a
beata terra 'persuasionis' exulem sentiebat vel fortasse quia
sciebat in mundo, quem 'rhetorica' dominatur, se numquam vivere
posse.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|