Annus
2 0 1 0


Lectori cuidam laudanti acumen historicum Fridi seu Fridolini von Senger und Etterlin,

FRIDOLIN VON SENGER UND ETTERLIN

De duce Germano, "qui Italos amabat atque intellegebat"

Fridus seu Fridolinus von Senger und Etterlin, qui nobili familia catholica natus erat, duos annos Oxonii, Britanniae in urbe, studuerat. Fluenter Anglice, Francogallice, Italice loquebatur. Stipendia meruit atque multas expeditiones in priore alteroque bello mundano a Germanorum exercitu habitas participavit semperque indolem illius populi, contra quem pugnavit, intellegere conatus est. In proelio prope Montem Casinum commisso nihil intentatum reliquit ut multa opera pretiosa, quae in abbatia Casinati adservabantur, in Vaticanum, non in Germaniam, transportarentur. Statim ut fascalis regiminis naturam investigare Fridus coeperat, istud regimen valde diversum ab nazistico esse intellexit. Nam apud Germanos nulla auctoritas erat, quae Adolfo Hitler adversari posset, dum e contrario in Italia Benitus Mussolini suam ipsius potestatem semper cum aliis viribus auctoritatibusque dividere sit coactus. Qua de causa Italis viam quandam etsi tardiorem, ut e bello ipsi exirent, fuisse putavit von Senger, quoniam Victorius Emmanuel III, rex Italorum, Benitum deponere potuerit, ut die 25 Iul. 1943 re vera accidit.

Atque 'proditionem', quam plerique ['non omnes!', addo ego] rerum gestarum scriptores ab Italis adversus Germanos patratam esse autumant, Fridus excusavit seu purgavit, quoniam cum regimine nazistico nulla facultas tractandi fuisset. Post proelium Stalingradense spem vincendi Germanis nullam exstare intellexit. Fridus narravit etiam cur Adolfo Hitler, qui anno 1938 in Italiam venit, molestus esset Italorum rex: quod enim hic omnibus caerimoniis adesset, demonstrabat a Benito compromissum quoddam (scilicet cum rege factum) acceptum esse, quapropter 'fascalium duci' non eandem agendi esse libertatem, qua uteretur Hitler. Etiam hac ex istorum regiminum discrepantia facile inferri poterat 'Axem' Germanos inter et Italos ictum non diutius mansurum.

Plura de eo duce Germano invenire potes, lector care, his in paginis interretialibus:

Theodisce http://tinyurl.com/2cumgg7

Italice (amplius) http://tinyurl.com/24su5u6

opinio diurnarii Sergii Romano http://tinyurl.com/28g548u

Scripsit Sergius Romano/Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae