CARDUI CUM SUILLAE ISICIIS
CARDUI CUM SUILLAE ISICIIS
FerFerculum Italicum est temporis hiberni quo carduorum
costae terra tectae ab agricolis ob frigus ex amaris et viridibus
dulces et albae fiunt; a quarum forma cardui in Italia
Septentrionali gibbosi (“gobbi”) appellantur.
Quae necessaria sunt ad satiandos quattuor
convivas: carduus; suillae isicia: octingenta grammata;
lycopersicum servatum: centum et quinquaginta grammata; dimidia
pars cepulae tritae; spica allii; oleum, sal quantum sufficit.
Aufer a costis fibras
externas duriores, deinde eas in partes divide ut digitus longas.
Coque in aqua ferventi per horae quadrantem ut amaritudo
permanens excidat . Interdum in aliquantulum aquae isicia
fervefac ut ex iis paululum adipis tollere possis. Infunde modice
oleum in tegulam cum cepula et allii spica; paulisper frige,
partes cardui adiunge cum lycopersico, isiciis, sale; demum supra
elementa aquam profunde. Leniter coque usque ad aquam fere totam
consumptam. Iucunde cibo exquisito cenabis.
Haec herba etiam Graecis
Romanisque nota fuit, ut fabula narrans de Daphni pastore, qui
primus invenit bucolicum carmen, documento est; eo mortuo, Terra,
magno maerore affecta, spineum virgultum genuit. Apud Germanos
carduus sacer fuit Thor bellorum et fulminum deo. Ut tradunt
autem Christiani, albae maculae foliorum exstant ex guttis lactis
aspersi a Virgine Maria, ad Aegyptum cum Joseph et Jesu infanti
confugitura.
Scripsit Lydia Ariminensis
|