CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
CYRILLVS
IEROSOLYMITANVS
Quoniam e
scriptis Cyrilli patet illum cognovisse Ierosolymam quemadmodum
fuerat ante Christianam aetatem – quam imperator Constantinus
in Oriente instituit anno trecentesimo vigesimo sexto (326) post
orientalem suum collegam Licinium devictum ad fretum Bosphorum
–, ille videtur natus esse Ierosolymae circa annum 315. Iuvenis
triginta annorum, cum peregisset curriculum institutionis cum
litterariae tum biblicae, sacerdos ordinatus est a Ierosolymitano
episcopo Maximo.
Tunc autem Ecclesia in Oriente, imprimis
vero in Syria et Palaestina, regebatur ab Arianis episcopis. Cum
enim alibi in Asia Minore sive Anatolia (hodierna Turcia)
praevalerent semi-Ariani sub formula homoi-oúsios, iuxta
quam Christus est Patri similis secundum essentiam, in Syria et
Palaestina nonnulli quidem episcopi erant extremi Ariani,
docentes Illum esse anhómoion
– dissimilem Patri, plures tamen sequebantur mitiorem regulam
Constantii imperatoris, quae sonabat hómoios seu similis
Patri.
Primas totius Palaestinae erat episcopus
Caesareae Maritimae, quamquam a concilio Nicaeno Ierosolymae
tributus illic erat primatus honoris ob relicta vestigia Domini
Iesu Christi. Acacius igitur, episopus Caesariensis, qui anno 350,
una cum Patrophilo episcopo Scytopolitano, traditur consecravisse
Cyrillum episcopum Ierosolymitanum, iure pollens iurisdictionis
metropolitanae, voluit inspicere, quomodo res se haberent in urbe
Ierosolyma et circum eam. Cyrillus tamen hoc fieri passus non est,
quapropter ab Acacio sede pulsus ob solam hanc resistentiam,
idque specie dissipatorum Ecclesiae bonorum, et non discordiae in
confitenda fide.
Eadem igitur fuit Cyrilli sententia, cum
exsul iret in Asiam Minorem. Illic tamen appropinquavit semi-Arianae
formulae homoi-oúsios, quae contra dogma Nicaenum de
Filio homo-ousíô tô Patrí – consubstantiali Patri
propagabatur ducibus Basilio episcopo Ancyrano (Ankara) et
Georgio Laodiceno. Cyrillus illi adhaesit anno trecentesimo
undesexagesimo (359) in concilio Ancyrano.
Post mortem Constantii, qui favebat formulae
hómoios (similis), Cyrillus diu non potuit sedem suam
recipere ob Acacianos strenue obsistentes. Cum hoc illi
contigisset, diu manere non potuit, quoniam anno autem 367,
edicto novi imperatoris Valentis denuo pulsus est in exsilium, in
quo mansurus erat annos undecim, quoad Valens bello Gothico
occisus est ad Adrianopolim (Edirne) in Thracia. Successor
eius designatus est Theodosius origine Latinus e Hispania, isque
– sicut omnes fere Latini – strenuus confessor Nicaeni ‘consubstantialis
(homo-oúsios)’, qui tamen indulsit divulgatae in
Oriente formulae homoi-oúsios. Cyrillus igitur potuit
redire Ierosolymam, cuius diecesim rexit annos quattuor, nam
mortuus est annos natus unum et sptuaginta.
Non est dubium, quin ille in rebus gestis
multo minus valuisset, nisi anno trecentesimo duodequinquagesimo
(348), sacerdos itaque nondum episcopus, ad catechumenos
ponuntiavisset duodeviginti Sermones baptismales de
praecipuis fidei veritatibus et quinque Introductorios in
priora sacramenta. Illi quidem documento sunt Cyrillianae arti
oratoriae et paedagogicae, sed carent sub aspectu doctrinae, quia
tunc ille nondum pervenerat ad communiorem formulam Orientalium.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|