Faulkner ante centum annos natus
Faulkner ante centum annos natus
Die uicesimo
quinto mensis Septembris a. 1897 natus est Gulielmus Faulkner,
scriptor Americanus summi ingenii. hic uir, ob opera fabulosa
luculentissime composita, a. 1949 Praemio Nobel ornatus est. quibus
in operibus narrat plerumque de hominibus qui regionem quandam
Mississippianam c.n. Yoknapatawpha (Anglice Yoknapatawpha
County) incolunt. huius regionis, quamquam ex suo ipsius
ingenio est ficta, historiam incolas naturam loci tam lucide
diligenterque exponit ut mundum quasi uiuidiorem nostro
cotidiano ante oculos lectoris inducere uideatur. multa quoque
argumenta in libris suis tractat: memoriam acerbam belli
ciuilis illius atrocissimi, quam Americani meridiani conditam in
imo corde usque ad haec tempora tenent; iniurias ciuium
nigrorum, qui homines ordinis inferioris turpiter habentur;
miserias adulescentium meridianorum optima prosapia ortorum,
qui magnopere metuunt ne mores resque gestas proauorum suorum illustrium
imitari non ualeant; denique omnia, quae ad cor humanum attinent.
nonnulla uero opera Faulkneriana, praesertim Strepitus et
furor (The Sound and the Fury), Cum iacebam
moriens (As I Lay Dying), Lux mense Sextili (Light
in August), Absalom, Absalom!, Viculus (The
Hamlet) inter opera omnium aeuorum praeclarissima iuste
numerantur. enimuero est res summo stupore digna, hunc uirum
plerumque indoctum, qui maiorem partem uitae suae in oppidulo
quodam Mississippiano egerit, opera tam splendida singularia reuelantia
(ut ita dicam) secreta animi humani scripsisse. quae cum ita
sint, exoptemus Felicissimum Natalem Gulielmo Faulkner, qui tot tamque
pulchra dona generi humano in aeternum reliquerit!
Scripsit Henricus Bagthorpe
|