Annus
2 0 1 0


MIRAL

MIRAL

In hac pellicula eventus varii narrantur de puella Palaestina rem publicam Israelianam incolenti, Miral, cui nomen est generis florum qui rubro colore in superciliis viarum illius regionis crebri crescunt ; res incipit viginti quinque annis antequam Miral nata sit, anno 1948, cum Hind Husseini scholam Dar Ar Tifel aperuit ut hospitio acciperet et educaret pueros parentibus orbatos ob bellum ortum inter Israelianos et Palaestinos. Post tragicam mortem matris et acta seditiosa amitae contra Israelianos, pater statuit ut filiola septem annorum educaretur atque erudiretur in illa schola, existimans eo loco eam sine periculo futuram esse, cum iampridem novisset beneficam rectricem cuius curae tot infantes derelicti tradebantur. Transactis aliquot annis Miral, pulcherrima puella iam facta, particeps est seditionis Palaestinensium qui contra Israelianos lapides conicientes proeliari solebant. Hind eam saepe reprehendit timens ne quid damni schola patiatur, sed frustra. In quadam pugna contra Israelianos eius condiscipulagravi vulnere in capite accepto mortem occumbit; ideo magno maerore confecta puellam paenitet se secum amicam traxisse; post funestum casum cum a schola secesserit, clam per aliquot annos inter magna pericula causam Palaestinorum agit; amore incenditur socii coniurationis faventis iis qui foedus cum Israelianis facere malint dividendae terrae in duas partes, ut utrique populo patria detur, sed iuvenis a quodam dissentienti, ut proditor patriae, interficitur. Miral, concessis opibus a scholae rectrice, mortuo patre, in Italiam ad studendum discedit. Anno antequam foedus factum esset Hind Husseini obiit, sed eius schola etiam hodie permanet. Condiciones pacis Vasintoniae pactae sunt anno 1993 sed paulo post proelia renovata sunt. Miral, id est Rula Jebreal, nunc diurnaria est ac scriptrix: opus, suam vitam narrans, expositori Iuliano Schnabel suo viro dictavit .

Ut scriptum est in extrema pelliculae parte, “Hoc opus filmicum dicatum est iis qui putent etiamnunc pacem fieri posse inter Israelianos et Palaestinenses.” “Vellem Obama, Netanyau, Abu Mazen vidisse hanc pelliculam antequam iterum cepissent de pace agere”, inquit productor Tarak Ben Ammar: “ Pellicula filmica res mundanas non mutat, sed movet gentium animum”, proferens etiam sententiam docti viri Hebraei Judah Magnes: “Volumus etiamdum existimare ius ab Israelianis obtineri posse nulla iniuria adversus Palaestinos facta”.

MIRAL India, Israel, Francogallia, Italia MMX

Expositor scaenarum: Iuliani Schnabel; scriptrix scaenarum Rula Jebreal; histriones magni momenti: Freida Pinto, Willem Dafoe.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae