De proelio Castrificardico (
De proelio Castrificardico (18 Sept.
1860)
In
centro Italicae regionis, quae 'Marche' appellatur, sunt oppida
quaedam (sed eorum incolae communi vanitati obnoxii 'urbes'
dicere malunt), quorum nomina Latina: Castrum Ficardi, Lauretum,
Recinetum (Italice: Castelfidardo, Loreto, Recanati). Prope
planitiem haud longe a Castro Ficardi sitam die 18 Septembris a.
1860 inter duos exercitus proeliatum est. Alter Pedemontanus, i.
e. illius Civitatis cui nomen 'Regnum Sardiniae'; alter
pontificius, qui terras ad Sanctam Petri Sedem spectantes
defendere contendebat.
Circiter 39.000 erant
milites Pedemontani, quos ineunte Septembri mense rectâ viâ
Hadriaticâ duxerat Henricus Cialdini (1811-1892), cui longa erat
rerum militarium experientia. Nam in Hispanico bello ‘Carlistico’
(1833-1839) et in Chersonesico (1853-1856) non sine gloria
pugnaverat. Militibus pontificiis, qui erant circiter 15.000 et
quos inter adnumerandi sunt nonnulli voluntarii Francogalli,
Belgae, Austri, Hiberni, praeerat Christophorus de Lamoriciere (1806-1865),
Francogallus, qui in bello Gallico-Algeriensi (1831 et annis
sequentibus) multa praeclarae virtutis exempla dederat. Proelium
autem, quod eo die plerumque in planitie Castri Ficardi commissum
est, re vera participarunt circiter quindecim milia
Pedemontanorum et octo milia pontificiorum militum. His primis
audacter in hostes irrumpentibus (nam centuriones ducesque
pontificii probe sciebant unam sibi fore victoriae spem, scilicet
inopinum acrioremque impetum) per aliquod temporis spatium
fortuna visa est favere. Inter hos cecidit Georgius de Pimodan,
Francogallus nobili loco natus et animo praeditus generosissimo,
qui adeo strenue se gessit ut, cum vulneratus ad mortem esset,
militum animos excitare non destiterit.
Huius autem viri
aliorumque militum pontificiorum sacrificio uti haud valuit
Lamoriciere, qui circiter semihoram temporis matutini haesitabundus
mansit, et Anconam, urbem arcemque bene munitam, petere conatus
est postquam illud iter interceptum erat a Pedemontanis. Ab horum
igitur exercitu melius armato ac validiore hostes victi sunt.
Circiter nonaginta milites pro Pontificum potestate defendenda
vitam amiserunt; circiter septuaginta pro Regno Sardiniae. Haud
minus mille et centum milites utroque in exercitu vulnerati.
Quorum aliqui, quoniam multa vulnera tunc in morbum ‘tetanum’
vocitatum degenerare solebant, hebdomadis sequentibus vita functi
sunt.
Hoc utique proelium,
etsi comparandum non est cum aliis eo saeculo commissis, tamen in
Italorum historia haud minimi momenti fuit. Nam victoria a
Pedemontanis reportata effecit ut duae regiones, nempe Marche et
Umbria, quae iam a temporibus Liutprandi regis, qui ineunte
saeculo VIII regnavit, in ecclesiasticam dicionem redactae erant,
Regno Sardiniae counirentur. Praeterea huius Civitatis copiae ad
effectum prosperum adducere potuerunt, superatis hostibus
pontificiis, invasionem Regni Duarum Siciliarum, quam die 5 Mai.
1860 expeditione ‘Mille’ vocitata susceperat Iosephus
Garibaldi. Plura de proelio Castrificardico (utrum rectum sit
necne hoc adiectivum, peritiores dicant: emendationes gratanter
accipio) legi possunt in pagina hac:
http://tinyurl.com/34nsx4w
Mense Decembri eiusdem
anni nomisma quoddam in Urbe excusum est, ut fidelitas
nonnullorum militum erga Apostolorum Sedem digne commemoraretur.
In centro illius nomismatis est crux inversa significans mortem,
quam S. Petrus passus est; circumcirca crucem est serpens, qui
suam caudam mordet: symbolum peccati. In binis nomismatis
faciebus leguntur haec: PRO PETRI SEDE, PIO IX P. M. A. XV; et:
VICTORIA, QVAE VINCIT MVNDVM, FIDES NOSTRA. Inter milites, quibus
illius nomismatis exemplar datum est, erat Milo (Anglice: Myles)
Valtherus Keogh (1840-1876). Is veluti optio cuiusdam Hibernici
manipuli tam eo in proelio eminuerat, ut postea in cohortem
praetoriam pontificiam adscitus sit. Sed anno 1862 non sine
commilitonum aegritudine in Hiberniam rediit; post paucos menses
in Americam, dum furit bellum illud civile meridianas inter et
septentrionales Civitates exortum, immigravit et in exercitu
Abrahami Lincoln, i. e. septentrionali, stipendia mereri coepit.
Multorum proeliorum particeps fuit. Bello illo confecto, militare
non destitit seque ad equitatum aggregavit, cui praeerat Georgius
Armstrong Custer, dux intrepidus sed nimis temerarius. Hic enim
die 25 Iun. 1876 in valle quadam Civitatis Montanae et prope
fluvium sita Anglice ‘Little Big Horn’ vocitatum (quae
vocabula Latine forsan significant ‘Parvus caprarum silvestrium
fluvius’), cum omni fere equitatu suo, i. e. cum circiter 270
militibus mortem obiit, quia indigenarum copias, quae circiter 1.600
equites erant, imprudentissime adoriri ausus erat. Et Milo ipse,
quem ‘Miles’ appellare placet quoniam ad scripturam quod
attinet Miles et Myles idem sunt, vitam eo in atrocissimo proelio
amisit. Illud autem nomisma, quod ante sedecim annos iure
meritoque is acceperat secumque apportare semper solebat, unus ex
indigenarum ducibus, cui nomen ‘Taurus qui sedet’ erat, e
vestibus Militis demortui arripuit. Nam apud indigenas ‘Pelles
Rufas’ vocatos mos erat cadavera hostium caesorum aut amputare
aut depraedari (interdum et hoc et illud). ‘Tauro’ mortuo,
nomisma illud, quod Militi Valthero Keogh tam carum semper fuerat,
eius haeredibus traditum est. Plura de hoc viro, additis
photographematis fortasse rarioribus, refert pagina haec:
http://tinyurl.com/34nu9pw
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|