AVGVSTINVS CANTVARIENSIS
AVGVSTINVS CANTVARIENSIS
Alter hic Augustinus post celebrem illum
Hipponensem natus est medio fere saeculo VI in Italia. In rebus
gestis ille comperitur esse prior Benedictini monasterii sub
nomine sancti Andreae in Romano monte Coelio, quod paulo ante
erat conditum a Gregorio pontifice, qui ornatus est cognomento
Magni. Is, cum Romae vidisset servos natione Anglos ex eis
Germanis, qui pagani Britanniam insulam occupaverant, dixisse
traditur: ‘Angli sunt, angeli fiant’.
Iussu papae Gregorii Augustinus anno quingentesimo nonagesimo
septimo (597) cum quadraginta monachis profectus est in
Britanniam. Propter ea, quae de Anglis audiverat, parum quidem
defuit, ut proposito desisteret, verum animo recreato opus
aggredi constituit. In Britannia praeter spem libenter ac
magnifice acceptus est a rege Ethelberto, quem Christiana uxor
Bertha, filia Francorum regis, hortata erat, ut benigne acciperet
Augustinum cum sociis. A rege invitatus Cantuariam (Canterbury),
prope illam exstruxit sacellum, germen diceres Catholicae
Ecclesiae in Anglis. Evangelium vero praedicans plerosque
insulanos atque ipsum regem perduxit ad Christianam fidem, summo
cum gaudio Berthae reginae.
Iussu Gregorii papae ordinatus
episcopus, sedem instituit Cantuariensem, postea vero ab eodem
pontifice obtinuit gradum archiepiscopi cum facultate Angliae
dividendae in regiones ecclesiasticas, pro quibus singulis ei
curandum erat de consecrando episcopo. In dignitate primatis
Angliae constitutus fere nihil mutavit in suis monasticis rebus
quotidianis. In Domino obdormivit Cantuariae die vigesimo sexto
mensis Maii anno sescentesimo quarto (26 V 604) ideo plus quam
annis quadringentis ante quam Normanni Franciae duce Guillelmo
Angliam ocuparent, illam valde mutantes sub aspectu nationali,
sed etiam linguistico.
Demum cum Mellitum Londinensi
ecclesiae praefecisset, Iustum Roffensi et suae Laurentium, in
caelum migravit die septimo Calendas Iunias, circa annum
sexcentesimum quintum, et sepultus est in monasterio sancti Petri,
quod exinde Cantuariensium antistitum et aliquot regum
conditorium fuit.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|