Annus
2 0 1 0


ALIQUO

ALIQUO

In hoc opus filmicum quod his diebus exhibitum est apud Certamen Cinematographicum Venetiarum, de praeclaro histrione Hollywoodiano agitur cui nomen est Johannes Marco; a quo tempus teritur inter complures comissationes, in ludendo, bibendo, dormiendo, amando, itinere faciendo veloci autoraeda Ferrari. Nam fabula incipiente, Johannes suo autovehiculo in deserto agro ambitu celerrime currit. Non domi suae sed apud sumptuosum deversorium solet commorari. Sensus absentiae et vacuitatis perfundit loca et cum aliis consuetudinem : omnia aliena ab eo , non domestica sunt: in scaenis pauci sermones, series imaginum admodum tarda, ut vita inutilis, vana, animi motibus carens ostendatur. Post corporis voluptates (nam pulcherrimae puellae semper eum cupiunt atque adliciunt), taedium, somnus, pigritia eius animum invadunt.

Magna commutatio vivendi efficitur cum eius curae filiola nomine Cleo a matre quodam tempore demandatur: una cum ea Mediolanum se confert ad accipiendum praemium cinematographicum magni momenti; sed postea, taedio captus ob gentis multitudinem et nimia munera fugiturus redit in Americam, ubi officia et gaudium patris erga filiam invenit , mutua animi affectione. Magna vi est imago patris et filiae sub sole iacentium quasi nemo alius circum eos esset: magna quies et laetitia in hac scaena est diu manenti sub spectatorum oculis. Post aliquot dies Johannes ducit Cleo ad aestiva; deinde, iterum affectus solitudine, conscendens autoraedam, iter facere incipit per viam directam, sed paulo post, relicto magnifico vehiculo, pedibus iter pergit: quo? Aliquo, non licet amplius scire. Quod fabula docet a scaena ineunti et exeunti intelligi potest.

Aliquo (Somewhere)

USA 2010. Expositor scaenarum: Sofia Coppola; scriptor scaenarum: Sofia Coppola; histriones magni momenti: Stephen Dorff; Elle Fannin.                                                       

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae