FRATER NICOLAVS
FRATER
NICOLAVS
Hoc nomine, quod Teodisce sonat Bruder Klaus,
appellant Hevetii suum caelestem patronum, quem enixe amant ac
venerantur. Ille natus est anno millesimo quadringentesimo
septimo decimo (1417) in oppido Flüeli prope Sachseln, in
regione Obwaldensi. Iam a puero piissimus, post visionem, quam
adulescens annorum sedecim habuerat in oratione, inclinabatur
quidem ad vitam solitariam Deo dicatam, sed censuit sibi
assumenda esse munera civilia et militaria, quae illi instanter
offerebantur a concivibus. Illi bene conscii eius strenuitatis et
rectitudinis, elegerunt eum praefectum municipii Sachseln,
consiliarium et iudicem regionalem ac demum senatorem totius
confoederationis Helveticae. Annos natus viginti octo uxorem
duxit Dorotheam Wyss, qua nati sunt ei decem liberi: quinque
filiae totidemque filii, quorum unus futurus erat sacerdos
parochus Sachselnensis, nepos autem nomine Conradus Scheuber
victurus in fama sanctitatis.
Hortatu Matthaei
Bolshemensis et Haimonis Armgrundensis appropinquavit Amicis Dei,
quo nomine appellabatur coetus religiosus origine Alsatinus. Cum
tamen vellet illuc ingredi, restiterunt concives, qui nullatenus
volebant privari tam claro praefecto atque milite, sed imprimis
hoc nolebat uxor Dorothea, quae secus mansisset sola cum filiis
educandis. Nicolaus igitur denuo debuit rem differre, quam tandem
consensu uxoris consecutus est iam quinquagenarius, nempe Iulio
mense anni 1467.
Profectus est
quidem in Alsatiam, sed brevi reversus in patriam, ubi consedit
prope oppidum Klisterli-Alp in regione Melchtalensi. Ibi,
secundum testimonia fide dignissima, Nicolaus annos undeviginti
et semissem vescebatur seu sustentabatur solo Christi corpore
sacramentali. Quod cum suscitavisset vicinorum curiositatem una
cum admiratione, ille transiit in caveam nomine Ranft in loco
solitario prope nativo Flüeli. Inde egrediebatur solum ad
audiendam Missam, sed etiam – et solummodo – ter ad patriam
iuvandam in calamitatibus: anno quidem 1473 in periculo imminente
a parte Austriae, annis atem 1481 et sequenti ob periculum belli
civilis inter Helvetios. Quibus discriminibus fauste superatis
interventu et precibus fratris Nicolai, eum Helvetii libenter
titulo ornaverunt Patris Patriae.
Vicini Flüelienses,
admirantes pietatem Nicolai, prope caveam Ranft ei aedificaverunt
habitaculum et sacellum, ubi tranquille vacaret orationi. Ibi
mortuus est septuagenarius, die 21 mensis Martii anno 1487.
Beatis annumeratus anno 1669, canonizatus est anno 1947 a papa
Pio XII, qui insuper eum constituit patronum Helvetiae.
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|