Postquam Diocletianus (
ANTE 1.600 ANNOS
Quomodo die 24 Aug. a. 410 Urbs ab
Alarico capta sit.
Postquam Diocletianus (284-305) pericula quaedam
Romano imperio iam pridem impendentia compescuerat, illius
Civitatis res multaeque condiciones in peius ire perrexerunt,
maxime quia inde a saeculo quarto exeunte nonnullae gentes (Gothi,
Alani, Vandali), quae ab Hunnis urgebantur, totam imperii
compagem quatere coeperunt. Quorum populorum audaciam, vim,
vastationes retundendas esse Valentinianus eiusque frater Valens,
ambo ex anno 364 imperatores, pro certo habebant. Valens autem,
qui hostium vires parvi fecerat, die nono m. Augusti a. 378
proelium cum Visigothis prope urbem Hadrianopolim commisit.
Cladem immensam Romani passi sunt cruentissimamque: Visigothorum
equitatus profligavit legiones Romanas atque Valens ipse, quem
vulneratum centuriones in casulam transportaverant, in ipsa ab
hostibus combusta periit crematus.
Hac splendida a Visigothis reportata victoria factum est, ut
gentibus supra memoratis voluntas frangendi limitem Romani
imperii ac praedandi cupiditas admodum augerentur.Imperator
Theodosius, qui patrios Romanorum abolevit mores adeoque
christianis favit ut ab his ‘Magnus’ appellaretur, operam
dedit, sed haud semper opportunam, ut aliquid veteris imperialis
roboris servaretur. Post autem eius mortem (a. 395), imperium,
quod iure etiamtunc unum erat, revera duas in partes, nempe
orientalem et occidentalem, divisum est. Ineunte saeculo quinto
pars occidentalis, cui praeerat Honorius, Theodosii filius (384-423),
propter huius imperatoris ignaviam et quorundam ambiguitatem
administrorum summo in discrimine versabatur. Nam crebriores
factae sunt Visigothorum in Italiam incursiones, quarum primam
anno 401 duxit Alaricus, callidus illius gentis rex, qui, cum sub
Theodosii vexillis militasset, Romanorum artem bellandi haud
ignorabat. Et quamquam anno insequenti hic rex victus est a
Stilichone, cuius sub tutela Honorius erat, tamen «propter illam,
quam Visigothi fecerunt irruptionem in Italiae regiones,
moribunda esse coepit Urbs», ut scripsit Georgius Falco (1888-1966)
in libro c. t. ‘De sancta Romana Republica’ (apud Ricciardi,
Mediolani-Neapoli, a. 1963, p. 45). Nam, etsi anno 403 prope
Veronam rursus Stilicho vicit Alaricum, hic nihilominus ab
Alpibus Iuliis iterum in Italiam descendit postulans ab Honorio
tributa, pecuniam, obsides. Stilicho, utpote qui Alarico talia
minaciter postulanti adsentiri visus sit, proditionis accusatus
die 23 Aug. 408 Ravennae capite damnatur. Hoc duce Vandalo mortuo,
qui unus fortasse Visigothis obstare poterat, bis Urbem obsedit
Alaricus iterans quae sibi promissa iam erant. Sed Honorius
eiusque consiliarii incallide tergiversabantur putantes Alarico
timorem incuti posse commemorando antiquas a Romanis partas
victorias.
Ruptâ patientiâ, aestate a. 410 Alaricus iterum in Italiam
invadit et, cum Ariminum pervenisset, iter ad Urbem vertit. Quam
cum circumcirca obsedisset, accidit ut omnes fere Romani ob
ciborum commeatum interclusum ac ruptos aquaeductus fame sitique
graviter laborarent. Quare Visigothorum regi a senatu duo legati
missi sunt pacis condiciones petituri. Istis viris Basilio et
Ioanni iactanter adserentibus «magnam fore Romanorum
multitudinem, qui pro sua ipsorum dignitate servanda ad bellandum
essent parati», Alaricus respondit ferme hoc: «Quo faenum
densius, eo facilius secatur». Tunc legati sero illud
intellegentes, nempe verba contra vim inutilia esse atque
ridicula, quaesiverunt: «Quid igitur nobis Romanis conservandum
sines?». «Vitam», responsum est (Fons huius colloquii: Eduardi
Gibbon opus ‘De Romani imperii occasu et interitu’ inscriptum;
translatio Italica e textu Anglico edita est apud Einaudi,
Taurini, a. 1967; vol. II, cap. XXXI, p. 1129).
Vespere igitur diei 24 Aug. a. 410 Alaricus cum Visigothorum
exercitu et nonnullis Hunnorum turmis (omnes milites erant haud
minus quinquaginta milia bene armati et, quod maximi est momenti,
praedandi avidissimi) in Urbem omnino indefensam facilius
ingreditur ipsamque per tres dies vastat et direptioni relinquit.
Quamvis ista calamitas non tam gravis fuerit sicut aliae, quas
postea Roma passa est, omnes tamen fere homines, qui etiamtunc se
ipsos quodammodo imperii cives esse sentiebant, magno ob hunc
nuntium sunt concussi timore.
Non defuerunt autem qui hac inlata Urbi calamitate gauderent
praesertim inter christianos, quibus ipsum imperii nomen invisum
erat, sicut Orosio (cfr huiusce scriptoris ‘Historiarum
adversus paganos’ L. VII, 37, 17). Aliter censebat Hieronymus
de Roma ab Alarico vastata: «Terribilis de Occidente rumor
adfertur, obsideri Romam, et auro salutem civium redimi [...]
Haeret vox, et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur
Urbs, quae totum cepit orbem» (‘Ep.’ CXXVII, 12).
Itaque illud Romanum imperium, cuius merita et cultus civilis
longe superant culpas et caedes a Romanis perpetratas, ne dicam
illarum gentium barbariem, necessarie mori coepit. Attamen paucis
post annis, ex quo istam cladem Urbs acceperat, Claudius Rutilius
Namatianus, natione Gallus, in poematio suo c. t. ‘De reditu’
gloriam Romae cecinit ita: «Fecisti patriam diversis gentibus
unam;/ [...] Urbem fecisti, quod prius orbis erat» (L. I, vv. 63-66).
Scripsit Georgius Falco: «At his in Rutilii verbis nulla est
rhetorica» (‘op. laud.’, p. 20).
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|