Annus
2 0 1 0


Faulty alarms blamed for Van Gogh theft in Egypt?

FURTUM PICTURAE VANGOGHIANAE

"Vas florum" male custoditum

Fures ignoti furati sunt Cairo Magnae Aegyptiorum picturam a Vincentio Van Gogh pictam, notam duobus nominibus: "Vas florum" ac "Papavera", quam artifex praeclarus Batavus pinxerat anno 1887, tribus scilicet annis antequam vulnere suicidiario mortuus est. Pretium picturae aestimatur esse quinquaginta milionum dolariorum ($50m).

Furtum facile patratum esse putatur, nam, ut ait prosecutor generalis Aegypti, Abdel Meguid Mahmud, nulli mechanismi monitorii (qui scilicet sonitum monitorium emittere debeant) musaei Khalil, ubi pictura monstrabatur, porro funguntur ob vetustatem, dum e 43 ibi positis cameris operantur tantum septem. Talis miserrima condicio securitatis iam longe aderat huic musaeo, quod ostentat quoque picturae talium artificum ut Monet, Renoir et Degas.

"Vas florum" iam semel, anno 1978, e hoc musaeo evanuerat, sed postea repertum est Cuvaitiae.

Die Solis, cum furtum patratum est, solum decem visitatores musaeum intraverunt.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae