De Camillo Benso Cavour (
De Camillo Benso Cavour (n. die 10 Aug.
1810- m. die 6 Iun. 1861)
Die decimo mensis Augusti a. 1810 antiquo nobilique
genere natus est Camillus Bensus Cavour in urbe Augusta
Taurinorum, quae olim Sardiniae Regni et nunc regionis
Pedemontanae caput est. Huic viro parentes fuerunt Michael et
Adelia de Sellon, cuius maiores doctrinis Calvinianae religionis
faverant. Adulescens cum esset in militarium machinatorum corpus
adscisci praetulit. Postquam hoc ex curriculo se exauctoravit,
sua praedia diligenter curare et libros maxime ad rem agricolam
et oeconomicam spectantes legere coepit. Deinde itinera suscepit
in Helvetiam, in Galliam, in Britanniam. Praesertim Gallorum et
Britannorum instituta politica attente perspexit, valde ipsa
admirans, atque viros quosdam insignes novit deque ipsorum
doctrinis politicis et oeconomicis ratione cogitavit. Libertatis
fautor strenuus erat Camillus eandemque necessariam esse putabat
ad cuiusque populi progressum fovendum.
Quam ob rem indesinenter adversatus est hominibus iam desuetas
agendi rationes instaurare cupientibus pariterque eis viris, qui
doctrinis socialisticis vel communisticis favebant. Quae igitur
in Gallia et Britannia didicerat, ea exsequi contendit postquam
anno 1848 legumlator parliamenti Taurinensis electus est. Quo
anno atque insequenti Carolus Albertus, rex Sardiniae, bellum
adversus Austros improspere gessit; attamen Victorius Emmanuel II,
qui Carolo Alberto successit, primariam legem, quae Italice 'Statuto
Albertino' nuncupatur, etiamnunc vigentem esse statuit. Quare
Camillus, cui exeunte anno 1852 munus primi administri
concreditum est, sua ipsius consilia ad effectum pedetemptim sed
constanter ducere potuit, fovendo: A) liberismum, qui dicitur,
oeconomicum ideoque adversando publicae mercium tutelae; firmando:
B) maximam sub legum imperio libertatem; hunc ad finem
persequendo asperas cum ecclesia catholica controversias is
vitare haud potuit: nam ob leges quasdam, quae ad sacerdotum
privilegia minuenda latae erant, primus ille administer et rex
ipse et alii viri proceres a pontifice Pio IX excommunicati sunt.
C) Praeterea omni ope maximeque auxilio artis diplomaticae, in
qua exercenda is vero eminuit, illud effecit, ut de tristioribus
condicionibus politicis omnium Italiae Civitatum ii viri
certiores fierent, qui aliis Europae Civitatibus praeerant.
Prudenti igitur callidaque mente istas difficultates patefecit
in concilio Parisiis (a. 1856) habito ad solvendas varias e bello
Chersonesico ortas quaestiones. Interea Virginiam Oldoini,
feminam pulcherrimam, Lutetiam Parisiorum miserat ut Napoleonis
III, Galliarum imperatoris, amica fieret. Atque anno 1858 huic
imperatori Camillus suasit ut Gallis ipsis convenientius fore si
hi cum Pedemontanis societatem coniunxissent. Foedere Napoleonem
inter et Camillum icto, hic occasionem propitiam exspectabat, ut
Austri in errorem quendam inciderent. Quod illi committunt,
incaute extremam condicionem seu 'ultimatum' a Sabaudo regno
postulantes, ut milites quidam Pedemontani a Ticino fluvio
recedant. Moderatores Taurinenses recusant; horum exercitui
validam opem fert Napoleo; Galli et Pedemontani victores evadunt;
sed Austri tantum Langobardiam cedunt; Camillus in regem ipsum
Victorium invehitur eundemque veluti Napoleoni, qui pactum non
servaverit (scilicet etiam Venetorum regionem occupandi), nimis
obnoxium incusat. Munus deponit suum Camillus.
Insequenti autem anno, qui fuit 1860 iterum primus est
administer. Multa eo anno vere 'mirabili' accidunt in Italia; die
5 Maio e quodam Liguriae portu duae naves proficiscuntur parvam
vehentes hominum manum (erant 1088), cuius dux est Iosephus
Garibaldi, Siciliam petiturae. Falsum est adfirmare, sicut
scripsit Dionysius Mack Smith, doctissimus historicus Britannus,
sed saepius 'irae et studio' indulgens, Camillum huic incepto 'adversatum'
fuisse. Minime! Certe Cavour et Garibaldi non eadem indole
praediti erant, sed ille caute, ut addecebat primum administrum
praesertim eis in adiunctis versatum, expeditionem Garibaldinam
considerabat. Qua expeditione prospere conclusa, id est victo
Regno Borbonico, paene tota Italia, post tredecim quattuordecim
saecula, tandem in unum coagmentatur. Die 17 Martio a. 1861 'Regnum
Italiae', renuntiatur, dum Camillus Cavour alacer operam suam
dare pergit ut saltem quaedam, inter innumeras quibus nova
Civitas premebatur, difficultates solvantur. Sed post breve
tempus hic vir diluculo diei 6 Iun. 1861 morte inopinata e vivis
ereptus est. Insequenti die Camillum commemorarunt, coram
legumlatoribus parliamenti Britannici, Henricus Palmerston et
Robertus Peel (1822-1895). Hic inter alia: "Itali amiserunt virum, qui
prae ceteris huius aetatis illustrissimus fuit".
At permultis Italis vel nomen Camilli Cavour omnino ignotum
est. Neque mirum. Omnes enim factiones politicae earumque duces (si
Ioannem Giolitti excipias et Alcidem De Gasperi) methodis, indoli,
arti diplomaticae viri illius maxime his ultimis annis non sine
livore adversantur. Ab Italorum moribus et consuetudinibus is
certe differebat. Breviter: Camillus, veluti omnes qui in rebus
publicis gerendis peritissimi sunt, vir erat pragmaticus atque ad
res ipsas, non ad imaginationes, quibus Itali indulgere solent,
spectare solebat.
Pro iis, qui plura scire velint, opus 'De Cavour eiusque
aetate' inscriptum et tria in volumina dispertitum commendaverim,
quod Rosarius Romeo (1924- 1987), historicus Siculus qui 'sine
ira et studio' scribebat, spatio quindecim annorum composuit.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|