CORNELIVS PAPA
CORNELIVS PAPA
Post mortem Fabiani papae,
inter persecutionem Decii non potuit fieri, ut successor
eligeretur prius quam unius fere anni spatio interposito. Anno
igitur ducentesimo quinquagesimo primo (251) Cornelius presbyter
Romanus electus est Urbis pontifex, qui verisimiliter pertinebat
ad Romanam patriciam senatoriamque gentem Corneliam.
A minore tamen
parte electus est presbyter Novatianus, qui clarus erat theologus,
auctor – inter alia – tractatus ‘De Trinitate’. Tensio
inter utramque partem crevit postquam Cornelius decrevit
misericorditer agendum esse cum eis, qui inter persecutionem
lapsi erant eosque, post congruam poenitentiam, recipiendos in
coetum Ecclesiae, dum Novatianus exigit lineam duriorem. Autumno
eiusdem anni Romanum concilium episcoporum celebratum est, quod
approbavit Cornelii modum agendi, Novatianum autem excommunicavit.
Novus autem imperator Valerianus anno
ducentesimo quinquagesimo tertio (253) sub poena mortis civibus
prohibuit Christianis interesse celebrationibus, sed etiam
decrevit in vincula conici omnes episcopos, presbyteros,
diaconosque. Inter famosissimos martyres illius temporis est papa
Syxtus II eiusque diaconus Laurentius, qui sunt occisi ad finem
imperii Valerianei. Ipso autem eius initio papa Cornelius exsilio
damnatus est Centumcellas in maritimum Latii oppidum (Civitavecchia),
ubi brevi mortuus est, nempe mense Iunio eiusdem anni 253.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|