Annus
2 0 1 0


Concentus Subdivus insula in media

Concentus Subdivus insula in media

Hoc est centesimus sextus decimus annus Concentuum Subdivinorum Britannae Transmittentis Corporationis (vulgo The BBC Proms). Instar proximorum annorum consequitur etiam hodie ad originalem affectum, i.e. ad praesentationem variorum modorum musicae, qui optime contexuntur atque multos auditores convocant.

Tempus concentuum aestivorum sollemne durat circa octo septimanas, hoc anno a die XVI Iulii usque ad diem XI Septembris. Eo tempore concentus variaque alia festa musica solum fere in Odeo Principis Albertii (vulgo Royal Albert Hall) in parte Londinii, quae Albertopolis vocatur, auditu digna sunt. Unusquoque tempus concentuum a concentibus ultimae noctis in viridariis totae Britanniae finitur.

LXXVI concentus musicae classicae non solum in Odeo Principis Alberti, sed etiam concentu durante radiophonica via, interrete aut in telephonis mobilibus audiri possunt. Postea totam per septimanam atque in pagina i-lusoris (vulgo iPlayer) http://www.bbc.co.uk/iplayer ad cupientes expectant.

Index concentuum: http://www.bbc.co.uk/proms/2010/whatson/season/overview/summary.shtml

 

Scripsit Catharina Glogowska



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae