Pisa,
Pisa, Liburnorum
vituperium, tu vere auxilio nobis fuisti!
Vasa, aeneae supellectiles,
equorum frena, simulacra, anuli, unguentarii, pocula,
praetereaque amphorae, tabula cum grypo sculpta,feminea
instrumenta: visu incredibilia in Labronica civitate exposita
sunt.
Quis diceret Pisam ipsam, cui a primis
temporibus Liburnus obfuerat, non tantum verbis, sed etiam re,
auxilio oppido a Medicis condito futuram esse?
Arrigus Chiellini, in saeculo XIX,
antiquarum rerum scientiae amore flagrabat, igitur mercatores
navigantesque nonnumquam magno pretio ut ei thesauros Tuscos vel
Romanos venderent suasit. Apud Italos Liburnus civitas pessumam
famam habebat, sic ut nunc hodie de Labronicis originibus a
piratis Illyricis disputetur et in sermone civico ‘risiatore’
- id est quorum in summum redit vel a naufragio superest - fur
nuncupetur: Chiellini ‘risiatori’ quoque persuasit illisque
faventibus in dies ampliorem antiquarum rerum collectionem fecit,
demumque de eis repertis Museum civicum donavit .
Inlustris concivis post exitum in Aula
del Medagliere appellata, prope bibliothecae sedem
collectio locum aptum habuit.
Quidnam evenit postea memorare longum est.
Nisi Calx Pisana in ingentibus atriis cuniculisque suis hospitium
dedisset, fortasse mures scarabeive eam collectionem obruissent
an potius roderent ac alieni mercatores empio lucro nundinati
essent.
Gratias plurimas Pisae et eius plurimis
doctoribus qui pretiosos et optimos thesauros servaverunt.
Scripsit Lucia Niccolini
|