Aquileiae Latine disputatur
Aquileiae Latine disputatur
Gloriosa urbs Aquileia, hodie parvus vicus planitiei
Foroiulianae (quae regio est Italica Austriae, Sloveniae
Croatiaeque finitima), sollemniter celebravit diem anniversarium
Hunnorum occupationis: qui Attila duce anno CCCCLII die XV a.
Kal. Augustas urbem vastaverunt et igni delerunt, plerosque
infelices incolas magna cum saevitia occidentes. Celebrationibus
triduis Legio Decima ex Venetia et Kassai Lovasějŕsz Iskola ex
Pannonia interfuerunt, alteri copiarum Romanarum alteri tesquorum
barbarorum vestibus induti, in oppositis castris antiquo more
exstructis commorantes: post cruentam pugnam iterum Aquileia ex
Romana in invasorum potestatem reducta est. Hunnorum victoria
tympanis et vocibus resonantibus atque barbaricis saltationibus
celebrata est. Vesperi actum est opus musicum "Attila",
praeclari auctoris Italici Josephi Verdi. (plura in http://nuke.prolocoaquileia.it/
Italice scripta invenias)
Super omnia templum Mariae in coelum Adsumptae et sanctis
Ermagorae et Fortunato dicatum cum excelsa campanarum turri invigilare
pergit. Quae sunt eximia monimenta aevi protochristiani:
Ermagoras narratur ab ipso Marco euangelista, Pauli apostoli
discipulo, Aquileiae episcopus factus esse. In crypta sub altari
maximo posita antiquis picturis sanctorum horum vitae et mortes
accurate describuntur: ambo enim anno LXX p. C. n. martyrio
affecti sunt.
In foro apud basilicam conventus a Centro Latinitatis Europae
(CLE http://www.centrumlatinitatis.it/)
convocatus est, ubi Latine collocuti sumus: refert enim
celebrationis nuntius:
"1° Conventus linguae latinae fautorum atque amantum -
Aquileia (Italia) diebus 17 – 18 Iulii mensis anni 2010-
CENTRUM LATINITATIS EUROPAE sodales, amicos, amicas, fautores…
invitat ut conveniamur in Aquileiam, antiquam urbem, anno 181 a.
C. conditam ut lingua latina loquamur, ut libere, de quolibet
...argumento sermocinemur, ut Latinitatem vivam vivamus, ut
“Attila” operam lyricam Giuseppe Verdi auctoris
spectemus ut vestigia romana visamus......"
Egomet
particeps fui duorum colloquiorum, quibus linguae Latinae amantes
(inter quos Mediolanensis peritus alimentorum, universitatum
complures discipuli, magistra universitatis Murciae, urbis
Ibericae, legata societatis "UNESCO" -Unitarum
Nationum Educationi Scientiae et Culturae Ordinis addicti-)
interfuere, magna cum voluptate necnon auditorum concursu: suum
quisque scriptum electum antiqui auctoris legebat, deinde libere
lingua Latina, interdum Italica, usi omnes disputabant. Ita
Lucretii Horatii Catulli Ciceronis Taciti Senecae aliorumque auctorum
verba sermone pristino in loco tanta gloria onusto
resonaverunt.
Demum constituimus mense Septembri anni
subsequentis (MMXI) nos eodem conventuros esse:
lectores Ephemeridis ubicumque viventes invitantur!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|