Annus
2 0 1 0


Tempus aestivum tempus vacandi vel feriarum est

TEMPUS AESTIVUM TEMPUS VACANDI VEL FERIARUM EST

Otium atque itinera aestiva Romanorum

Discipuli a mense Iunio vel Iulio vacant a studiis , eorum parentes, ex consuetudine, ab opere; itaque omnes, si pecuniae satis iis est, partim ad litora ut se soli exponant partim ad montes ut amittant calorem partim in quandam exteram nationem ad visitanda oppida ac monumenta se conferre solent. Etiam antiquitus Romani aestivo tempore soliti erant Urbem relinquere et rus vel ad litora insulasque pergere, ut effugerent ab aestu ac morbis horum mensium. Iam ab antiqua aetate rei publicae (I-II saeculo a.Ch.n.) divites coeperunt aedificare villas apud mare Tyrrhenum, maxime in Campania iuxta Neapolim ob caelum salubre, amoenitatem locorum, maximam elegantiam rerum Graecarum. Ab illo tempore Romani consueverunt rusticari vel ire rus, sed etiam navigare, ut peterent Graeciam, ad visitandam patriam Socratis, Platonis, Demosthenis, Asiam, ubi thermae clarissimae fuerunt et reliquiae Troiae manserant. Insulae Graecae autem, quae tantum a plebe incolebantur, neglectae sunt. Saepius in navi vehebantur in Aegyptum cum ad visitandas Pyramides tum ad navigandum Nilum. Ab antiquissimis temporibus igitur Romani etiam Magnum Iter (Gran Tour) facere coeperunt. Nihil novum sub sole…

Tempus vacationis a studiis laboreque dicitur etiam feriae ex qua voce Italice “ferie”, id est dies festivi, sicut mos Romanorum fuit; apud eos dies feriati (in lingua Latina vulgari “feriales”) deorum cultui dicati erant; sed diebus festivis etiam victimas diis immolabat. Quo modo explicanda est mutatio significandi in lingua Italica ex qua diebus ferialibus (Italice giorni feriali) plerumque omnibus laborandum sit? Paulatim sensus primus verbi “ferialis ”amissus est . Apud Christianos dies festivus princeps fuit Dies Dominicus, dicatus Deo, sed reliqui dies hebdomadis appellati “feriae”, dicati sunt singulis Sanctis (feria secunda= dies Lunae, feria tertia= dies Martis et cetera): qua re dies hebdomadis, praeter Dominicum, conversi sunt Italice in dies non festivos, id est feriales per quos laborandum est.

Etiam apud Romanos discipuli aestivo tempore magistrum studiaque relinquebant; hoc Martialis satis ostendit in suis carminibus: eius sententia necesse est quietem dare discipulorum corpori et animo. Mart., Epigr. X, 62 “…ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,/ cessent et Idus dormiant in Octobres:/ aestate pueri si valent, satis discunt.”

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae