Portus Pisanus et Triturrita
Portus Pisanus et Triturrita
Iam primum omnium
satis constat coloniae novae deducendae causa a Phocide
Graeciave in Tusciam parvam manum pervenisse, inde in regionem
postea cognominatam Portum Pisanum appulisse. Mare Superum
Tusciam alluit et Graeciae nationes vel Phocidis gentes vicum et
portum in Arno Ausureque confluentibus condidere. Oppidum iuxta
Portum Pisae ab eodem nomine civitate in Elide Graeca et
simili loco conlocata appellatum est. C. Plinius Caecilius
Secundus et M. Tullius Cicero conditores sacra fecisse graeco
ritu in Pisana civitate tradunt, priorque Pelopem eius
religionis auctorem nominavit.
Antiquus Portus
Pisanus mercatorum emptorumque frequentia celeberrimus factus est,
sic ut 'secundus' post Ostiam ab historicis antiquis nominaretur;
sicut Ostia, portus Pisanus navigatione per flumina et mare
Tyrrenum indeque mercatura frui poterat. In area Calambrone
hodie cognominata, tempore antiquo Cala Liburna inveniri Liburni
civitatis origines potest. Rutilius Namatianus, in De reditu sic
de Portu Pisano et Triturrita dicit:
Inde Triturritam petimus: Sic villa vocatur,
quae latet expulsis insula paene fretis;
namque manu iunctis procedit in aequora saxis,
quique domum posuit, condidit ante solum.
Contiguum stupui portum, quem fama
frequentat
Pisarum emporio divitiisque maris.
Mira loci facies: Pelago pulsatur aperto,
inque omnes ventos littora nuda patent;
non ullus tegitur per bracchia tuta recessus,
Aeolias possit qui prohibere minas,
sed procera suo praetexitur alga profundo
molliter offensae non nocitura rati,
et tamen insanas cedendo interrigat undas
nec sinit ex alto grande volumen agi.
Scripsit Lucia Niccolini
|