Annus
2 0 1 0


Omnia rosea apud litora Hadriatica…

Omnia rosea apud litora Hadriatica….

Ut quotannis fieri solet, ab anno MMV, etiam hodierna aestate, nox “rosea” apud litus Ariminense atque alia oppida Hadriatica, usque ad litora Ferrariensia parata est : omnia roseo colore sunt: ficta capilla, vestimenta, lintea, ornamenta, cibi quoque, si fieri potest (fructus, pisces, perna)…

Eventus conficitur tribus diebus : inceptus postridie Kalendas Iulias, a vespero, finem habebit vespero tertio die, sed dixerim sine ulla dubitatione totam noctem lusus usque mane permanebit : plurimae luces pyrotechnicae visitatores et turbam pubescentium et adulescentium maxime delectant. Signum huius eventus imagines electae sunt Marcelli Mastroianni et Anitae Ekberg , qui fuerunt histriones principes pelliculae quae inscripta est “Dulcis vita”: hoc praeclarum opus filmicum ab expositore scaenarum Federico Fellini Ariminensi ante quinquaginta annos exhibitum est: in hac pellicula mores quarundam personarum picti sunt morantium in Urbe, exeuntibus annis quinquaginta superioris saeculi: Anita Ekberg gerit personam praeclarae histrionis cinematographicae, insani animi, se mergentis in aquam fontis Trivii, Mastroianni diurniarii, cuius nomen est Marcellus, qui fieri vult illustris scriptor. Federico Fellini expositio photographica Arimini dicata est apud Castellum Malatestianum ad commemorandam pelliculam notissimam in toto orbe quinquaginta annis postquam confecta est.

Tres dies pro una nocte tantum superiorum aestatum apud litora Hadriatica magna laetitia visitatores transeunt: inter multa spectacula musicorum, lecturas insignium scriptorum, ludos cuiusvis generis , epulas, saltationes , emptiones, mercaturas, ignes pyrotechnicos variis coloribus sed maxime roseos , tempus celerrime fugit: sed ut scripsit praeclarus Florentiae poeta Laurentius De Medicis appellatus Magnificus: “Qui vult laetus esse, laetus sit: de die postero nihil certum est”.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae