Annus
2 0 1 0


FABIANVS PAPA

FABIANVS PAPA

Fabiani non solum pietas, sed etiam dotes administrativae tam fuerunt eximiae, ut ipse Decius imperator diceret sibi melior fuisse aemulus rivalisque ad thronum quam Fabianus in sede Romani episcopi.

In bonum Ecclesiae optime convertit religiosam pacem, quae secuta est imperium Maximini Thraci, nam Gordianus III (238-244) noluit sequi crudelitatem Maximi, Philippus autem Arabs (244-249) vel favebat Christianis. Illo tempore Fabiano, vigesimo Urbis episcopo contigit Romanam ordinare societatem credentium.

Cum Roma in administrandis rebus esset divisa in quattuordecim partes, Fabianus in plano ecclesiastico eam divisit in septem regiones, quibus singulis praeposuit unum diaconum. Cui rei testimonio sunt litterae Cornelii papae successoris (251-253), ubi ille munus suum ingressus ait: „[Romae] sunt quadraginta sex presbyteri, septem diaconi, quadraginta duo acolythae, quadraginta duo exorcistae, lectores ostiariique”.

Illi autem diaconi regionum praefecti ex una parte assistebant presbyteros in celebranda Missa et sacramentis ex altera vero singuli in sua cuiusque regione docebant populum, cum a singulis adiuvarentur subdiaconis et sex notariis, quorum erat – inter alia – conscribere gesta martyrum, quorum corpora sedulo condebantur in catacumbis. Qua in re perspiciuntur instituti ordines minores ab ostiario usque ad subdiaconum, quos ceterum testatur antea Cyprianus, archiepiscopus Carthaginis in Africa Latina.

Fabianus pontificatum iniit die decimo mensis Ianuarii anno ducentesimo trigesimo sexto (10 I 236), itaque anno fere ante relaxationem Gordianeam, illumque exercuit usque ad diem vigesimum Ianuarii anno ducentesimo quinquagesimo 20 I 250), quo martyr occubuit in persecutione, quam paulo ante iusserat fieri imperator Decius. Qui perinde ac Nero et Diocletianus maxime oppressit Christianos, eo tendens, ut illi delerentur de facie terrae, quin etiam – hoc sibi assumens munus primarium sui regiminis, quia calamitates imperii vulgo putabantur oriri ex ira deorum imperialium indignatorum crescente numero Christianorum.

Verumtamen iuxta praeclaram sententiam Tertulliani ‘sanguis martyrum factus est semen Christianorum’, qua re Ecclesia in urbe Roma sub Fabiano papa crevit usque ad fidelium milia triginta. Ille vero sepultus est in catacumbis sancti Callixti, quas ipse ordinare ampliarique iusserat.

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae