HEROINE PHOTOGRAPHEMATIS ACTORUM "
HEROINE PHOTOGRAPHEMATIS ACTORUM "LIFE" DIEM
SUPREMUM OBIIT
Mulier vehementer basiata
Paucos abhinc dies rebus terrenis erepta est Editha Shain,
mulier Americana, quae anno 1918 nata erat. Iuvenis cum esset,
quodam in puerorum valetudinario urbis Novi Eboraci munus
explebat nosocomae. Die 14 Aug. 1945 omnia apparata radiophonica
nuntiarunt bellum, quod Americanos inter et Iapones a mense
Decembri a. 1941 gerebatur, tandem confectum esse. Sicut ante
aliquot menses acciderat multis in Europaeis urbibus, quorum
cives in vias et plateas descenderant bellum illud atrox finitum
celebraturi, ita plerique Americani eodem hilari animo nuntium
supra memoratum audiverunt eorumque non pauci, viri mulieresque,
per vias effusi inter sese laetabundi salutaverunt. Editha quoque
e valetudinario exiit ut celebrationis illius quodammodo
particeps esset. Ex improviso huic feminae (quam aliqui dicunt
iam pansis brachiis deambulantem veluti amplexui paratam) advenit
quidam nauta, qui ipsam deosculatus est adeo, ut Editha paene
immota ac stupefacta manserit, sicut apparet ex photographemate
hoc:
quod non casu paucis post diebus editum est prima in pagina
ephemeridis Americanae cui index 'Life', id est Vita. Quid enim
novam spem e nuntio illo nascentem melius quam hoc photographema
fovere poterat? Quod non immerito a rerum photographicarum
peritis inter optima adnumeratur. Sed nec illius nautae facies
nec vultus feminae illius tam vehementer basiatae umquam dignosci
potuit, saltem usque ad annos praeteriti saeculi septuagesimos
octogesimosve, cum ab eiusdem ephemeridis moderatoribus quaesitum
est qui fuerint nauta et femina, quorum amplexum basiationesque
paene immortales reddiderat Alfredus Eisenstaedt, illius
photographematis auctor sive potius artifex. Duodecim tredecimve
viri, inter sese interdum rixantes, partem sibi adtribuerunt ab
illo tunc ignoto nauta actam; e tribus quattuorve feminis
unaquaeque se die illo tam avide basiatam fuisse dixit. Ne multa:
accuratis investigationibus factis, iudices quidam adseruerunt
nautam fuisse Glenn(um) McDuffie. Qui die 14 Aug. 1945 nondum
vigesimum attigerat annum et, cum eius frater etiamtunc stipendia
mereret, gaudio laetus propter nuntium de bello confecto auditum,
facere non potuit quin illam feminam, quae Editha Shain erat,
amplexaretur atque oscularetur. Statua quaedam, fortasse non tam
pluchra sicut imago photographica, rem supra memoratam quodammodo
perpetuat. Atque Editham eiusque historiam vel historiolam non
immerito commemorarunt etiam acta diurna haec: http://tinyurl.com/37lq5k2
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|