Annus
2 0 1 0


CARAVAGGIUS REQUIESCAT IN PACE…

CARAVAGGIUS REQUIESCAT IN PACE…

Ossa maximi artificis Italici Caravaggii Mediolanensis, apud sepulcretum in Etruria, magno numero probabilitatum (octoginta quinque ex cento,) reperta sunt, secundum sententiam investigatorum qui rei operam dederunt. Michaelangelus Merisius pictor appellatus Caravaggius obiit anno MDCX apud Portum Herculem, in provincia Grosseti, anno aetatis trigesimo nono, iam valde aegrotus iter faciens mari Romam ubi putabat se posse auxilium obtinere a Pontifice: eius corpus in cryptam Ecclesiae illius oppidi promiscue deiectum est.

Recognitio reliquiarum orta est ab analisi genetica (DNA), a computatione aetatis radiocarbonica, ab argento vivo et plumbo inventis in ossibus. Pictores saepissime veneno consumpti sunt, cum pigmenta adhibita in pictura his noxiis elementis parata essent. Examen geneticum difficillimum fuit , quod progenies Caravaggii non inventa est; tamen investigatio facta est inter eos quibus cognomen hodie Merisius vel Merisii est: id valde utile fuit, ut videtur, ad comprobandam affinitatem geneticam. Statim controversia exorta est de loco sepulcri: civitas Mediolani reliquias Caravaggii sibi vindicat, sed curatores recognitionis dissentiunt scilicet: “Mos est ut sepulcrum sit ubi quidam mortuus sit”.

Caravaggius fuit maximus artifex eius aetatis, summum ingenium picturae, sed vixit semper sollicite, fortuna vexatus: post aliqua saecula, repertis tandem ossibus, saltem requiescat in pace!

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae