IN HELVETIA IURE LICET.
IN HELVETIA IURE LICET...
... per montes nudo corpore ambulare
SI QVIS PER HELVETIOS VOLET AMBVLARE NVDVM, MVLCTAE PRETIVM
DEBET FVNDERE
NVLLVM. NEQVE ENIM LVSTRARE MONTES SINE AMICTV EST COMPARANDVM
CVM VERO
DELICTV, NEQVE SVNT NVDISTAE PROPRIE CRIMINALES SECVNDVM
IVDICES AD QVOS
APPELLAVIT, MONTIVAGVS NVDISTA QVI NVPER PAGOS TVRBAVIT,
CVIQVE HIC
VIDETVR SANISSIMVS ESSE LVDVS, SI GRASSATVR AD MONTANA
CACVMINA NVDVS. ILLI
AVTEM CIVES VT PVNIRETVR POSTVLANTES, INIVRIAM SOLVENT IVDICII
QVAESTVM
NUMERANTES. NON HABETUR INDECENS HOMO IN PVRIBVS INCEDENS.
Scripsit Carolus Bogotensis
|