Annus
2 0 1 0


SUMMARIUM "

SUMMARIUM "LAMPADIS" mensis Iunii anni 2010

„Ex somno aut vigilia – inquit Sextus Empiricus – diversae sunt phantasiae, quia quae visa in somniis concipimus, non eadem vigilantes, nec rursum, quae vigilantes, eadem in somniis. […] Consentaneum est igitur ea in somniis nos videre, quae non existunt, dum vigilamus, cum alioqui per se nequaquam sint inexistentia simpliciter, existunt enim in somniis. Quemadmodum et ea, quae existunt, dum vigilamus, existere dicuntur, etiamsi in somniis non existant” (Sext. Emp. Pyrrh. hyp. I 104, versio Gentiani Herveti).

Secundum enim philosophos, qui sceptici vocantur, non potest pro certo decerni, utrum vigilantes an somniantes veriora videant. Facile eis consentio, dum audio Rattum, carmen cantatorum communi nomine „Kim Nowak” utentium:

 

Gdy się nie wysypiam, mam szczurzą twarz, Mi parum dormienti est ratti facies,

niebo jest czarne, nie ma na nim gwiazd. in atro caelo stellas non videt acies.

W poduszkach chowam chmury zamiast piór, Pro pluma nubes condo in pulvinaria

kina i apteki wpadają mi do ust et voro pharmacias, theatra varia.

i chodzę przez sen, pracuję przez sen, Sic ambulo per somnum, per somnum operor,

setki kilometrów robię, kiedy śpię. per milia centena tunc gradum profero.

Biegnę po dachach, przechodzę przez drzwi. Tunc super domos curro, per clausam portam pes

Dziwne historie dzieją się, gdy śpisz. mi transit. Per soporem permirae fiunt res.

 

Gdy się nie wysypiam, mam szczurzą twarz, Mi parum dormienti est ratti facies

wlewam różne płyny do mych sinych warg. in livens os infundo diversos latices.

Wpadam jak wiatr, życzę miłych snów, Invado sicut ventus, for: – Bona somnia!

banki, autobusy wpadają mi do ust In os mi cadunt aedes, vehicla omnia.

i chodzę przez sen, pracuję przez sen, Sic ambulo per somnum, per somnum operor,

setki kilometrów robię, kiedy śpię. per milia centena tunc gradum profero.

Pod stopami pęka świat na pół. Dimidiatur mundus sub meis pedibus.

Skradam się jak kot, układam do snu. Insinuo ut feles, ut cubem, aedibus.

Scripsit Nicolaus Simonides

 

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae