CHRISTUS BRASILIENSIS MARATHEAM MIGRAVIT,
CHRISTUS BRASILIENSIS
MARATHEAM MIGRAVIT, LUCANIAE URBEM PULCHERRIMAM
Nemo Christum brasiliensem ignorat, permulti
autem sunt qui Christum lucanum ignorant. Ignorantiae mederi
necesse est!
Maratheae, unius lucanae urbis quae in
litore Tyrrheno est, Redemptoris statua in monte Sancto Blasio
dicato anno MCMLXV perfecta est Oreste Rivetti nobilis liguris
impensis. Altissima ex sacris statuis quae in Europa erectae sunt,
23 metra in altitudinem extollitur. Christus suo sinu et complexu
urbem eiusque cives recipere videtur et visitatores retinere ne
in praerupta incidant. Nobilis Rivetti Maratheae et in urbibus
propinquis publico sumptu officinas lanarias creavit., quae autem
male cesserunt. Intellexit attamen locorum naturam integram
plurimos visitatores allicere posse, qua re sumptuosa hospitia
aedificanda curavit, homines magni momenti invitavit, qui,
locorum amoenitate cum gavisi essent, illuc reverti constituerent
et amicis comitantibus.
«Incipit Vita Nova»… Maratheae.
Pauca de Maratheae historia. Palaelolithici
homines videntur in maris specubus habitavisse. Natura loci
primum cum Mycaeneis commeatibus fovit, deinde cum Magnae
Graeciae coloniis. Romani patricii villas maritimas
aedificaverunt. Barbaris et aliis populis minitantibus, incolae
litora reliquerunt atque in montes confugerunt. Antiqui vici
ruinae adhuc extant in alto monte (cui nomen est Sancto Blasio).
Anno MDCCCLX collegium creatum est Italiae uni faciendae;
Garibaldi haec loca transiit Campaniam petens, ubi contra
Borbonicum exercitum pugnaturus erat. Vigesimo saeculo ineunte
plurimi Maratheae incolae, inopia moti, in Americam migraverunt.
His temporibus visitatorum adventus (aestate praesertim) divitias
civibus praebet.
Redemptor et antiqui vici ruinae
Urbis media pars inter montes et mare posita
Multis vicis Marathea continetur, quorum
nonnulli in valle siti sunt; domus hic illic …procul
capellae pascentes videntur esse
Siren, antiquum
urbis stemma
Plura de
Marathea invenies, lector care, apud:
http://it.wikipedia.org/wiki/Maratea
http://www.fotoeweb.it/Maratea/Maratea%20Statua%20Redentore.htm
http://gallery.panorama.it/gallery/una_notte_tra_le_stelle/123359_il_cristo_redentore_a_maratea_potenza.html
http://www.nikonclub.it/forum/lofiversion/index.php/t123066.html
http://www.fotocommunity.it/pc/pc/display/16206111
http://rete.comuni-italiani.it/foto/2009/45619
http://www.costadimaratea.com/maratea.html
http://www.maratea.info/ita_000053.htm
http://www.maratea.info/ita_00008c.htm
http://www.settemuse.it/viaggi_italia_basilicata/potenza_maratea.htm
http://it.wikipedia.org/wiki/File:Maratea_Centro-Storico.JPG
Scripsit Dominicus Gallipoli
|