Annus
2 0 1 0


ANTIQUISSIMUS RITUS QUOTANNIS MENSE MAIO IN PARVA LUCANIAE URBE CELEBRATUR

ANTIQUISSIMUS RITUS QUOTANNIS MENSE MAIO IN PARVA LUCANIAE URBE CELEBRATUR

Cerrus et acrifolium in matrimonium ducuntur

Mense Maio iisdem diebus, quibus Sancti Juliani Patroni sacrum anniversarium agitur, antiquissimus ritus celebratur, qui «Maius» appellatus est; idem ad agrestem atque pastoralem vitam praesertim pertinet, quae his locis agebatur. In Lucania sita est parva urbs, cui nomen est Acceptura. Olim in Lucania (quae multorum opinione a lucis nomen trahit) maior lucorum copia erat quam hodie. Luci fere omnia quae necesse erant praebebant: carnes, fructus, glandes porcis, ligna instrumentis variorum usuum extruendis, ligna cibis coquendis et parvis domibus calefaciendis. Maxima erat naturae eiusque rerum reverentia. Ritus, qui quotannis mense Maio celebratur, foedus inter homines, naturam et sacra iterat.

Iovis die pridie Ascensionem ritus incipit ; in luco «Montepiano» cerrus admodum altus (« Maius » a mense Maio appellatur) a quibusdam fortibus viris (qui «maggiaioli» sermone loci appellantur), ramis privatur et cortice; centum bobus, a latere positis, usque ad Accepturam trahitur. In itinere «maggiaioli» aliquando requiescunt atque se reficiunt caseis, panibus, lucanicis et vino a civibus oblatis. Iisdem horis “cimaioli” (alterum iuvenum agmen) in luco “Gallipoli Cognato” acrifolii cimam resecant, quam humeris sustinentes ad urbem trahunt. Hi quoque in itinere, cibo et vino acceptis, se reficiunt.Civitas tota incitamentis, cantibus et musicorum instrumentis huic rito interest; sunt qui a propinquis regioni bus Accepturam adveniunt ad hoc singulare spectaculum admirandum; ad urbem natalem hoc tempore nonnulli revertuntur qui inopia impulsi migraverunt.

Martis die Pentecostis acrifolii cima cerro (“Maio”) inseritur: arborum matrimonium celebratur, quo cives agrorum animaliumque fecunditatem et spirituuum malevolentium amotionem sibi optant. “Maius, cima in matrimonium ducta, fovea fossa, in publico extollitur magno concursu et senum et iuvenum concitatis animis: senum peritia et iuvenum vis unum sunt! Agilissimi et audacissimi ex iuvenibus in trunco ascendendo certant: hoc modo civium (vel potius adulescentularum) admirationem excitare conantur. Sancti Patroni pompa apud “Maium” consistit; “maggiaioli” Sancto Juliano ritum laboremque consecrant. Saeculo XVIII a monacho Berardino Cifuni reliquia Sancti Juliani martyris Accepturam gesta esse traditur iisdem diebus quibus “arborum matrimonium” celebrabatur. Post id tempus unum ritum cives celebrare statuerunt, arboreum simulque sacrum. Anno MMII Unesco hunc ritum in maximorum numero adscripsit, qui in mediterraneis regionibus aguntur.

Photographemata sumpta sunt e hisce paginis interretialibus ubi multae aliae imagines huius ritus servantur:

http://www.giovannirinaldi.it/page/tradition/accettura/index.htm

http://falcotrek.blogspot.com/2009/05/riti-arborei-il-maggio-di-accettura.html

http://www.basilicatanet.com/ita/web/item.asp?nav=accettura

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae