Annus
2 0 1 0


ARGENTINA DUCENTOS ANNOS NATA

ARGENTINA DUCENTOS ANNOS NATA

Abhinc ducentos annos, die 25° m. Mai. a. 1810, viri quidam Argentini, etsi se ipsos etiamtunc Ferdinando VII, Hispaniarum regi, fideles esse profitebantur, tamen consilia quaedam ceperunt de facto adversa Hispanorum dicioni. Nam ipsi, expulso vicario regio, multa deliberarunt adeo graviora, ut dies ille ab omnibus fere Argentinis veluti primus gressus ad plenam libertatem suisque legibus vivendi potestatem adipiscendam habeatur. Longum est narrare multos eventus, qui a die 18° illius mensis Maii usque ad diem supra memoratum praesertim in urbe Bonoaeropoli acciderunt atque difficillimum varias ipsorum eventuum causas explanare. Quarum autem maioris momenti ac ponderis quidam historici deminutam Hispanorum vim fuisse putant postquam hi eodem anno 1810 paene omnino victi evaserunt ex proeliis, quae cum Francogallicis exercitibus gesserant.

Nam saepissime in rerum gestarum historia accidit ut populus, cuius potestas et potentia qualemcumque ob causam deminuta fuerit, difficillime eas eversiones, quae contra se ipsum ab aliis gentibus susceptae sint, compescere valeat. Haec est lex historica, non opinio. Utique de eventibus, qui eā septimanā apud Argentinae incolas acciderunt, deque eorum eventuum causis et rationibus, plura legi possunt in pagina hac: http://tinyurl.com/33bsj26

Cumque libertas cuiusvis populi generatim digna sit, quae celebretur ac laudetur, omnibus Argentinis gratulandum est de illo die, cuius ducentesimus anniversarius hodie ea in Re publica festivius commemoratus est: http://tinyurl.com/2vasskh

Et quoniam populo cuilibet aliquid tribui solet- iure an iniuria, est alia res- quod eiusdem populi consuetudinibus magis congruum esse videatur, nullus Argentinus gregalis se offensum putaverit, cum ad Patriam suam, quae erga multos Italos vere hospitalis fuit, populariter describendam, illa saltatio eligatur, appellata, in qua exercenda exhibendaque Argentini fere semper primas iure meritoque palmas ferunt: http://tinyurl.com/399ha7h

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae