Robinus ille Cuculio
Robinus
ille Cuculio
Robin
Hood, USA/Britannia 2010
Expositor
scaenarum: Ridley Scott.
Histrio
princeps: Russell Crowe.
Alii
histriones: Cate Blanchette, William Hurt, Mark Strong, Mark Addy.
Genus
pelliculae: fabula historica.
Dixerit fortasse
quispiam: “Quid opus est alia pellicula de Robin Hood?” Sic
respondere liceat: genus historicum plurimos spectatores
etiamnunc delectat ac persona viri strenui pauperes defensuri
semper omnibus grata est. Est autem variatio in hac fabula de qua
agimus, quod res narrantur quae gestae sunt a viro antequam ille
ut latro in Sherwood silva vitam cum praedonibus degerit. Etiam
nomen non idem fuerat.
Res saeculo XIII
agitur in Britannia: quo tempore Robertus Longstride, optimus
sagittarius, militia functus sub signis Richardi I qui dictus est
“Cor Leonis”, mortuo rege, redire domum constituit. In
itinere nobili viro nomine Loxley succurrit gravissime vulnerato,
cui exercitus duces mandaverant ut insigne regium matri regis
mortui referretur. Robertus nobili viro iam morituro promisit se
relaturum esse eius gladium valde carum patri Walter, domino
Nottingham comitatus. Casu evenit ut Robertus in capulo gladii
inveniret arcana verba inscripta”: “…agni leones fient”.
Haec inscriptio quiddam in memoriam viri revocare visa est.
Cognito nuntio de morte Richardi, reddito insigni regio matri,
Ioannes, cognominatus “Sine terra”, rex factus est. Robertus,
cum in terram domini Walter pervenisset, a Walter ei persuasum
est ut ibi maneret velut si eius filius esset ne Marion, pulchra
mulier mortui, iure hereditatis de Nottingham terris orbaretur.
Marion primum infenso animo fuit ficto coniugi, deinde eius amore
incensa est cum Robertum pugnantem contra vectigalium exactores
admirata esset. Robertus cum cognovisset suum patrem scripsisse
Cartham Libertatum ad defendenda iura comitum a regis vi
iniuriaque, patefacta coniuratione Francorum contra regem Ioannem,
cum comitibus (id est dominis Britanniae) duxit bellum, comitante
Marion quoque, ut defenderet a Gallia Britanniam, quo sua peritia
eminuit in telis coniciendis: tanta laude in bellando affectus
est ut rex ei invidere coeperit ac recusaverit quominus iura
libertatis comitibus concederet. Robertus igitur cum hostis
publicus iudicatus esset se contulit cum Marion in Sherwood
silvam ut, nomine Robin Hood, ab iniuriis regis et potentiorum
pauperiores defenderet. Robin virtute, fide, peritia in bello,
viro Homeri similior esse videtur sed etiam vir esse Mediae
Aetatis, tempore quo nobiles Britanniae pro populo et pro domo
sua contra regis superbiam et avaritiam pugnare soliti essent.
Histrio magnae laudis Russell Crowe optime partes egit fabulosi
sagittarii, cum diu se exercuisset in arcu intendendo et in telis
emittendis; expositor scaenarum Ridley Scott intactam naturam
silvarum, miserrima tuguria plebis, castella severiora dominorum
ostendit; magna praeterea peritia usus machinula imaginibus
captandis quoquo versus, fecit ut scaenas valde tumultuosas ac
incitatas redderet.
Scripsit Lydia Ariminensis
|