LEO III PAPA
LEO III PAPA
Iam medio quidem saeculo VIII
papa Stephanus, deficiente Byzantii adiutorio contra Longobardos
Italiae, uerterat se ad Germanicam gentem Francorum, a quibus
iterum a semet coronato illorum illegitimo seu non Merouingio
rege Pipino Heristal obtinuerat amicale foedus et
promissionem de protegendo patrimonio sancti Petri, quod exeunte
saeculo VI institutum erat a Gregorio papa.
Profundam hanc mutationem Leo III uelut
sigillauit agens cum Pipini filio rege Carolo, cuius iura
protectoris non solum agnouit paulo post suam electionem, sed
etiam non dubitauit eius succursum quaerere, cum mense Aprili
anno undeoctingentesimo (799) coniectus in uincula inter tumultus
in Vrbe, iuuantibus amicis effugit ac sese contulit Paderbornam (Paderborn),
ubi a rege sollemniter receptus est. Tunc autem temporis Carolus
erat rex etiam Longobardorum siue Italiae post illorum cladem
Ticinensem (Pavia) factam anno septingentesimo
septuagesimo quarto (774).
Cum autem anno octingentesimo (800) Carolus
cum exercitu descendisset Romam et tumultuum instigatores
pacauisset, Leo papa etiam ad gratias illi referendas
ipso die Natiuitatis Domini illum in basilica Petrina proclamauit
coronauitque Romanum imperatorem, itaque restituit in Occidente
eam lineam imperialem, quae exstincta erat anno quadringentesimo
septuagesimo quarto (476). Carolus igitur, saltem de iure,
constitutus est supra omnes reges mundi Latini seu ritus Romani
et adaequatus imperatori orientali, quod tamen indignationem
suscitauit in Byzantio. Ex illo tempore dignitas imperialis inter
Latinos pendebat solum e beneplacito Romani pontificis et Romae
tantum poterat fieri coronatio.
Leo III non minus clarus est sollicitudine
de tuenda fide catholica, imprimis damnatione adoptionismi duorum
episcoporum in Hispania Gothorum iuxta quem Dominus Iesus
esset filius Dei adoptiuus, non naturalis , sed etiam de Vrbe
ac populo Romano, quia multas restaurauit ecclesias. Aream uero
transtiberinam circum basilicam Petrinam, quae manens extra muros
exponebatur uastatoribus, muro cinxit condens id, quod hucusque
uocatur Ciuitas Leonina (Citta Leonina).
Eximium , quin etiam nimium erat obsequium
Leonis erga regem Carolum, cui non solum miserat litteras de sua
electione, sed etiam claues sepulcri sancti Petri ac uexillum
Vrbis, hortans illum, ut mitteret legatum ad obtinendum a senatu
Romano iuramentum obedientiae, quin etiam, ut primum Carolo
imposuit coronam imperialem, genuflectens eum honoratus est; quod
in Byzantio quidem esset intelligibile, sed in rebus gestis
Occidentis unicum atque inauditum est.
Si huius obsequii ratio habetur, mirum
tametsi laudabile potest haberi eundem pontificem anno
octingentesimo decimo (810) Carolo obstitisse, cum ille uellet
uniuersali symbolo fidei apponi uocem Filioque relatiue ad
processionem sancti Spiritus. Leo doctrinam quidem confirmauit,
sed noluit tangere symbolum, ne Graecis uideretur Latinos
mutauisse fidem. Mortuus est die duodecimo mensis Iunii anno
octingentesimo sexto decimo (12 VI 816).
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|