Annus
2 0 1 0


MATER MEA,

MATER MEA, TURCAE IMMINENT … in urbe Potentia !

Quotannis a. d. IV Kal. Iun. (anglice May 29), simul cum Sancti Patroni Gerardi sacro anniversario, in urbe Potentia (quod Lucaniae caput est) mira cum magnificentia et totius populi concursu singularis ritus celebratur: “Turcarum pompa”.

Quid haec Turcarum pompa, quae maximi momenti est, ad Lucaniam atque Potentiam praesertim pertinet?

Anno MCXI quoddam Turcarum agmen traditur ad ionicas oras appulisse (prope Metapontum), deinde per Lucaniae valles et lucos iter faciens prope Potentiam minaciter castra posuisse. Noctu hostes, “Turcino Magno” duce, urbis cives necopinantes erant aggressuri, cum repente tenebrae luce admodum vehementi depulsae sunt, quam angelorum agmen, a Sancto Gerardo civibus subsidio missum, attulerat. Hoc prodigium civium animos confirmavit, contra Turcarum animos perterruit qui, cum obsidionis finem fecissent, Potentia discesserunt.

Hac in pompa Turcae eorumque dux “Turcinus Magnus” curru vectus procedunt, milites amborum exercituum, Sancti Gerardi statua in curru posita , qui a servis Turcinis trahitur, pueri qui angelos significant, sagittarii, vexilliferi, nobiles…; omnes vestes temporis praeteriti induunt, quod civibus laetitiam afferendi causa redisse videtur.

www.basilicata.cc/feste_taddeo/festa_turchi/p_2001/sf_010.htm

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae