Annus
2 0 1 0


CERTAMEN HORATIANUM:

CERTAMEN HORATIANUM

Non gladiis sed mentis alacritate “pugnatum est” Venusiae, in clarissimi poetae urbe natali

Viginti quattuor anni sunt cum in urbe Venusia (in Lucania posita), ubi poeta humili genere natus est, “Certamen horatianum” sine intermissione celebratur. Huc ab Italiae et exterarum nationum lycaeis discipuli (magistris comitantibus) conveniunt, latinae linguae studiosi, qui « summis viribus » quibusdam horatianis locis convertendis certant. Abhinc paucis diebus certamen actum est.

In certamine paulo ante acto discipulis (CC ab Italia, XVI ab exteris nationibus) cuiusdam saturae loci erant convertendi; ad ea, praeterea, quae quaesita erant (de genere atque historia), iisdem respondendum erat. Exteris discipulis in convertendo gallicam linguam (vel anglicam,germanicam,hispanicam,lusitanam) adhibendi facultas data erat.

Quidam urbis Potentiae (quod Lucaniae caput est) discipulus primo praemio (750 €) affectus est ; ex exteris eodem praemio affecta est discipula quaedam a Romania. Antequam praemia distribuerentur, doctor latinae linguae (ex Barii Universitate) Paulus Fedeli de Satura, quae discipulis convertenda proposita erat, magna cum doctrina disseruit.

Supra domus Horatiana ("parva sed apta mihi") photographemate monstratur, infra statua poetae Venusiae.

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae