Annus
2 0 1 0


Histrionica Ravennae spectanda

Histrionica Ravennae spectanda

Expositio magni momenti nomine “Histrionica” Ravennae, in regione Italica Emilia Romaniaque parata est, quae usque pridie Idus Septembres publico ostendetur. Locus maxime idoneus apparet: Ravennae non solum nostra aetate spectacula theatri aguntur quae magni existimantur, sed etiam antiquitus, ut quidam scriptor testatur : “Romani pars plebis Romanae in circo, pars populi Ravennae in theatro sunt”. In hoc oppido apud aedificia Sancti Nicolai spectandum propositae sunt personae histrionum quibus Romani usi sunt in partibus agendis: quamquam personae ligneae vel coriaceae quibus histriones induti sunt, perierunt, tamen earum imagines in operibus tessellatis, in muris pictis Pompeiorum, in lucernis, in parte extrema suggrundarum nobis traditae sunt. Plurima autem antefixa ornamenta templorum, plurima oscilla personarum forma nobis pervenerunt.

Cur tot personarum imaginibus Romani usi sunt? Personae a ludis scaenicis Italicis et Tuscis ortae sunt. Tamen non praetereundum est quin a saeculo III a. Ch. n. etiam comoediae et tragediae Graecorum in tota Italia notae sint, deductis coloniis in Magnam Graeciam Siciliamque; immo, Tusci qui maxime delectabantur ludis scaenicis, fabulas Graecas in Romanos divulgaverunt.Hoc a scaenis tragicis et comicis probatur quae in crateribus, hidriis, amphoris aliisque vasis fictilibus pictae sunt.

A temporibus antiquissimis in Italia varii ludi scaenici acti sunt: fescennini apud Tuscos, atellanae in Campania. Ab atellana ortae sunt personae comicae fingentes mores et hominum aetates: Maccus, servus avidus et fraude callidus; Pappus, senex stultus, Bucco, homo gloriosus, Dossennus, homo gibbus et pravus. Pompeiis quindecim personae e gypso factae huius generis inventae sunt: putandum est eas factas esse in artificis officina ac functas esse exemplaribus adhibitis ad effingenda ornamenta sed etiam ad aptandas personas histrionum. Ab atellana, ut videtur, figurae in fabulas palliatas ac togatas quarum maximi scriptores Plautus et Terentius fuerunt, translatae sunt. Non solum personae comicae sed etiam tragicae plurimae inventae sunt. Satis constat omnes dicatas esse Baccho propterea quod a Dyonisiis ludis in Graecia fabulae in theatris exortae esse videntur. Romani, ut archaeologi putant, his imaginibus ad avertenda mala et infortunia usi sunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae