Annus
2 0 1 0


De Michaele Ruggieri (

De Michaele Ruggieri (1543-1607)

Hodie quadringenti anni explentur, ex quo Matthaeus Ricci (natus anno 1552 - mortuus die 11 Mai. 1610), euangelii summus apud Seres seu Sinenses propagator, mortuus est. Quem quidem virum nonnulli sodales 'Gregis Latine loquentium' etiam exeunte mense Martio a. 2010 commemorarunt. Quare alia addere est fortasse supervacaneum. Sed aliquid est dicendum de Michaele Ruggieri seu 'Rogerio', qui anno 1543 ortum habuerat parvo in Apuliae oppido et Matthaeum illum singulari quadam temporis congruentiâ e vivis migrando praecessit: nam et Michael die 11 Mai., sed anno 1607, Salerno in urbe vitâ functus est. Qui non modo linguam Latinam callebat adeo, ut melius Latine quam Italice loqui videretur, sed brevi temporis spatio Sinensem quoque didicerit et primus fuerit vel primis Europaeis adnumerandus sit, quorum in animo illud praesertim esset, scilicet linguam Sinensem tam bene addiscere, ut iidem apud ipsos Seres nati esse putarentur.

Macaum in urbem, quae sub Lusitanorum dicionem tunc erat, primum se contulit Michael; deinde Cantonium, quia ad hanc urbem bis in annum commercii causa Lusitani accedere poterant eo tamen pacto, ut cottidie, sole praecipitante, suas iterum conscenderent naves. Michael, qui non modo vir doctus erat, sed verisimiliter etiam callidus ['media' dicitur haec vox, ne quis stomachetur quoniam 'callidum' eum Iesuitam appellavi], a summis illius urbis magistratibus impetravit facultatem commorandi Cantonii (a. 1580), atque ibi primam domum christianam condidit.

Postea operam animo indefesso is navare perrexit unâ cum confratribus suis, ut latius ac firmius religio christiana apud Seres propagaretur. Cum autem huius operae exitus non semper prosperus esset, quia magistratus Sinensium modo sacerdotibus Europaeis horumque inceptis favebant, modo eos veluti periculosos circulatores tractabant, omnes Iesuitae, qui tunc eis in regionibus vitam non sine difficultate degebant, consilium ceperunt ut ipsorum aliquis pontifici suaderet de legatione quadam ad Sinensium imperatorem mittenda, ne sacerdotes catholici variis insidiis et periculis continenter essent obnoxii. Iter in Urbem igitur suscepit Michael, sed id, quod speraverat, multis de causis adsequi non potuit. Multis fractus laboribus et aliquatenus spe deceptus Salernum se recepit.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae