Eduardus VII ante centum annos mortuus
Eduardus VII ante centum annos mortuus
Hesterno die centum anni expleti sunt, ex quo Eduardus VII,
Britanniae rex Indiaeque imperator, nondum septuagenarius mortuus
est. Etsi a matre, Victoriâ illâ, multum animo mentisque habitu
adeo differebat, ut eum ipsa parum illustrissimo Britannorum
throno dignum existimaret, nihilominus Eduardus rex fuit minime
spernendus. Quamquam studiis haud multum tenebatur, tamen vivendi
modos bene noverat iisque callide prudenterque usus est, ut eius
consilia non aegre acciperentur etiam ab iis populis, qui propter
vinculum illud imperiale tunc erant cum Britannis coniuncti. 'Patruus
totius Europae' appellabatur, quia nullus fere rex nullaque fere
id temporis regina erat, quibuscum ipse sanguinis
matrimoniorumque affinitate iunctus non esset. Rex amabilis atque
amatus, praesertim a multis feminis, quarum illecebris saepe ac
libenter indulgebat, etiam temporis illius, quod <pulchram
aetatem> vocitant, exemplar praeclarum erat Eduardus VII.
Plura de hoc rege atque imperatore, qui Elisabethae II feliciter
regnantis proavus fuit, legi possunt in pagina hac: http://tinyurl.com/dad85h
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|