Annus
2 0 1 0


Simon Konianski

Simon Konianski

(Belgica, Canada, Gallia MMIX)

Expositor scaenarum: Micha Wald; scriptor scaenarum: Micha Wald; histriones: Jonathan Zaccai, Popeck, Abraham Leber, Irčne Herz, Nassim Ben Abdelmoumen, Marta Domingo, Ivan Fox.

Genus: comoedia comica ac didascalica

In hac fabula quae composita est non solum ad spectatores delectandos sed etiam ad aliquid docendum, agitur de itinere familiae Hebraeorum a Belgio ad natalia, in Orientis Europam. Simon, iuvenis triginta quinque annorum sed quasi adulescens moribus et mente, philosophus, minime labore gaudens, cum divortium nuper fecerit cum muliere quae est saltatrix genere non Hebraea, vivit cum filiolo Hadrien domi patris Ernest aegre ferentis filii vitae rationem. Cotidie Hadrien audit libenter avum narrantem de captivitate in castris in quibus Hebraei custodiebantur ac ad internecionem adducebantur, cum is fortuito evaserit ex excidio. Simon recusat suam stirpem et suorum maiorum mores cultumque; recordari non vult scelera nazistorum qui etiamnunc magna sollicitudine afficiunt patruum Maurice.

Cum Ernest mortuus sit, eius corpus, ut ultima voluntas, sepeliendum erit in Ukraina, in sua terra natali apud sepulcrum prioris uxoris, de qua Simon nihil antea cognoverat. Ideo Simon cum filiolo, patruo et amita, ferens secum corpus patris, vetere autoraeda iter incipit facere. Iter a Belgium usque ad Ukrainam difficilius, sed plurimae sunt scaenae comicae succedentes quod patruus et amita quasi delirantes videntur ob sua molesta ingenia. Cum pater et filiolus hospites sint Hebraeorum in Orientis Europa inter plurimos homines qui aliquando infensi ostenduntur, Simon paulatim in gratiam cum sua stirpe et cum patris moribus reducitur. Relictis in via patruo et amita admodum morosis cum lapide funebri magni ponderis, consistit in castris ubi Ernest captivus nazistorum mansit; hic Hadrien dum versatur in saeptis et in cubiculis dormitoriis se abdit ex conspectu patris. Simon eum demum inveniens complectatur et osculatur dum cogitat quae atrocia pater suus passus sit in iis castris. Tandem, adiunctis patrua et amita, tota familia exsequias celebrat in sepulcreto, ubi Simon cum sua gente reconciliatus esse videtur.

Hoc fabula docet : nosce te ipsum, ut monuit oraculum Delphicum; praeterea historia, ut ait Cicero, magistra vitae.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae