EXPECTATUS RITUS “
EXPECTATUS
RITUS “AFFRUNTATA” CELEBRATUS EST SANCTI ONOFRI
Die
Dominico undecimo mensis Aprilis 2010 expectatus ritus “Affruntata”
celebratus est Sancti Onofri, parvula urbe Italiae meridionalis
provincia Vibi Valentiae. Hac est pompa quae facta est more
maiorum die Pascae ut circumferuntur in forum civitatis ab
leticariis statuae Cristi, Mariae Virginis et Sancti Johannes.
Verumtamen
hoc anno pompa celebrata non est Die Pascae (4 mensis Aprilis)
sed hebdomade sequente. Luigi Rienzo episcopus Mileti antea
miserat per paroecias provinciae cohortationem ut scelesti
homines excluderentur a partibus magni momenti pompis et ritis
religiosis. Sic, quia usque ad illud tempus partes lecticarii
semper fuerant in manibus sociorum globorum latronum (italice 'ndrangheta).
Quotannnis
hi latrones utebantur rito religioso ad ducendos in conspectum
civitatis socios novos et ad ostendendum in publico suam
potestatem. Ideo hoc anno Sancti Onofri gratulati non sunt duces
globorum latronum (italice 'boss mafiosi') quia exclusi erant
aliqui suorum sociorum. Haec aegritudo patefacta est duobus ictis
manualis pyroboli contra ianuam domus magistri sodalitatis
Sanctissimi Rosarii, Michele Virdo, qui est praefectus ad
eligendos partes leticariorum.
Post hoc
flagitium statutum est differre pompam in hebdomadem sequentem et
fama huius facti cucurrit per totam Italiam quamvis Sanctus
Onofrius sit urbs valde parvula. Mixtura vulgarum morum
religionis et rituum globorum latronum antiqua est. Latroni et
homini scelesti se putabant et se putant rectos christianos esse
hominesque honore dignos (italice'uomini d'onore'). Verum nunc
res incipiunt videri alio modo urbe Sancti Onofrii. Hoc possit
esse principium novi cursus.
Scripsit I. A. Caesenatis (andgiacomo@tiscali.it)
|