Annus
2 0 1 0


De Romae natali

De Romae natali

A.d. XI Kalendas Maias natalis Romae celebratus est, cum Urbs abhinc MMDCCLXIII annos a Romulo condita esset , eodem mense dieque. Ludi incepti sunt die XIV a. K. Maias, magno auxilio populi, ad memorandos antiquos mores Romanorum ac celebranda primordia Urbis. Plurimi cives ludis interfuerunt qui, sumptis vestimentis ac armis antiquis militum, singulis legionibus coactis, compositi et instructi processerunt via; alii imitati sunt alio loco virorum res gestas quae ab historicis traditae sunt. Praefectus Urbis Gianni Alemanno die XIV a.K. Maias ostendit quae civitas actura esset ad celebrandum hunc festivum diem: praeter dicta, licuit civibus, ducibus hominibus Praesidii Civilis, visere plurima Musea ac monumenta inter quae Museum Arae Pacis quae imago vivendi concorditer ac placide inter omnes populos gentesque videtur esse. Paci quacumque ratione favendo instituta est Romae consociatio quae constat ex hominibus qui bellis externis et intestinis confectis vel recentibus interfuerunt.

Senatus Romanus Aram Pacis curavit faciendam anno IX a.Ch. natum, dicatam Deae Paci pro reditu Imperatoris Augusti a Gallia Hispaniaque, feliciter confectis rebus. Hoc monumentum, auctore Augusto, omni orbe pacato, incepta nova aetate, exstructum est; mox restituendum erit excisis muris tam vituperatis novi aedificii quo circumdatum est. Ordo annorum antiquissimis temporibus a regibus, deinde a consulibus videbatur constitisse. Sub Imperatore Claudio ratio temporis ab Urbe condita M. Terentii Varronis scriptoris electa est, amissis ceteris, ut res Romana ab origine memoria repeteretur.

Transactis duobus milibus annorum, cuncta Italia collecta, sub regno Sabaudio, primum natalis Romae celebratus est non solum a Romanis, sed etiam ab omnibus Italiae civibus.

 

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae