Passio Christi quotannis in parvis Lucaniae urbibus iteratur
Passio Christi
quotannis in parvis Lucaniae urbibus iteratur
Singulares caerimoniae celebrantur, quae
Passionis Christi memoriam iterant; sacram et profanam formam in
se continent, quae ad Mediam Aetatem pertinere videntur. His in
locis enim septimo decimo saeculo Hispanici regnaverunt, qui
huiusmodi caerimonias tradiderunt (cfr Hispalenses caerimonias,
hispanice Sevilla). Urbis ecclesiarum sodales ritus apparant
magna cum diligentia atque severitate. Viri mulieresque magna cum
sollertia participes sunt.
In urbe Monte Caveoso (italice
Montescaglioso) Jove di ein ecclesiis sepulcra
apparantur: serica et alba frumenti germina (quae antea in aqua
et in tenebris servata sunt) thecam circumdant, in qua panis
eucharisticus continetur. Ecclesiarum tintinnabula his diebus
silent, quorum mallei adligati sunt, ne vento quidem excutiantur.
Veneris die Psalmorum cantilenae
recitantur tredecim cereis accensis; cantilenis completis,
omnibus cereis exstinctis, in tenebris fideles magnum strepitum
extollunt non vocibus sed sedilia pulsando, hoc modo terrae motum
simulantes qui Chisto morente evenisse traditur. Haec simulatio
loci sermone crialiss dicitur (fortasse a graeca
lingua ducitur : Chirie éleison = Domine miserere!). Vesperi
variae statuae (Mater Dei, Veronica, Christus flagellatus,
mortuus, crucifixus
) in pompa per urbis vias ducuntur.
Ecclesiarum sodales, typicas vestes induti, comitantur. Admodum
lentis gradi bus pompa procedit. Musici tristibus sonitibus et
ecclesiarum sodales vocibus canunt. Hac in pompa sodales vultu
operto procedunt. Singularia lignea instrumenta agitando (troccole
dicuntur), sodales quidam pompam progredientem modulantur
(tardant aut properant). Caerimonia multa nocte ad finem venit.
Insignis quoque est cerimonia quae in urbe Barile
celebratur. Hac in urbe mulieres et viri, tunicis induti,
Christum ad supplicium ducunt. Praeter ceteros sunt equites,
triginta tres puellae (Christi annos significant), mulier passim
vaga (divitias et pravitatem significat), quae traditur clavos ad
Christum crucifigendum paravisse.
Admodum insignis est Tarenti (italice
Taranto, in Apulia) pompa; iam Jove die nocte nonnulli
sodales, bini progredientes, nudi pedes et singulariter induti, a
Carminis ecclesia exeunt et lentissimo gradu ceteras ecclesias
petunt; Perduni (italice Perdoni, latine
Veniae ) appellantur, quod fortasse viatores significant qui
Romam, urbem sacram, se conferebant ad veniam
petendam. Hac in urbe ritus maximo cum splendore et coram omnibus
fere civibus celebrantur.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|