Promettilo!
Testamentum
(Zavet - Serbia et Francia MMVII)
Pellicula filmica Emiri Kusturica; partes maximi
momenti egerunt: Maria Petronijevic (Tsanis), Alexandra Bercek
(Jasna), Michaël Manojlovic (avus Zivoin)
Adolescens Tsanis cum avo et vacca in Serbiae collibus vicum desertum
incolit; praeter familiam suam parvulam sola magistra est soli
discipulo docens. Cum autem schola auctoritatum iussu clausa est
et avus mortem sibi appropinquare sensit, senex nepotem in
oppidum mittit ut bove venum data tria perficiat: sancti icona
sibi comparet, quidlibet sibi gratum emat, puellam uxorem ducat.
Fabula de alternis vicibus adolescentis in oppido Serbo narrat,
adiuvantibus duobus insolitis fratribus. Coepit diuturna
consecutio scaenarum Emiri cinematum propriarum: potationes,
sclopetationes, saltationes, tubarum et bucinarum sonitus...
Ridet auctor de Serborum malis, de pyrobolis "amoris
causa" deiectis, de continuis celebrationibus, de bellis
praeteritis et de Unionis Europaeae desiderio et de ceteris.
Singulae tamen scaenae a spectatoribus maioris quam tota fabula
existimantur.
Omnia felicem exitum habebunt, tam nepoti quam avo
sponsa continget, armis innoxie sclopetantibus usque ad multam
noctem saltabitur et potabitur: haec tantum videlicet Serbos hoc
tempore desiderare putat Emir, de Balcanicis ridet iocose, vix
amaritiem dissimulans.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|