De caseo fossae Sulliani ad Rubiconem
De caseo fossae Sulliani ad Rubiconem
Sullianus ad
Rubiconem, Septemtrionis Italiae oppidulum, situs est in
provincia Caesenae et Fori Livii, ubi terra provinciis Arimini et
Pisauri finitima est, non longe a mari Hadriatico.
Eius nomen a
Sullio ortus esse videtur, ex quo Sullianus, id est Sullii
fundus, ut historicus Aloisius Tonini Ariminensis opinatus est.
De hoc saepe Ioannes Pascoli poeta commemoravit in suis
carminibus, cum eius sorores Maria et Ida aliquos annos, hic,
apud monasteryum Augustinianum moratae essent. Non solum ob
locorum amoenitatem et insignia monumenta notus est, sed etiam ob
ovillum caseum qui custoditur in fossis tofaceis quas excavatas
esse constat exeunte Media Aetate, primum ad frumentum celandum,
hostibus saepius terram invadentis, deinde ad casei formas
servandas. Caseus, ut solet, clausus in fossis ineunte mense
Septembri, extollitur a.d. VII Kalendas Decembres, Sanctae
Katerinae dicatum.
Casei facti forma cylindri apparent, sed
postquam, fossis penitus repletis, compressi, sine aëre, diu
manserunt, molliores et deformes exstant.
Vario pondere, ex
duabus libris ad quinque circiter; alteri albi, alteri flavi
visu, pars externa ab interiore eodem modo molli, non
distinguitur; eo more fermentati primum suaves sunt gustatu, sed
paulatim, quadam nescioquid amaritudine, optime resipere
incipiunt. Eos libenter sumere possumus cum vino
dulci vel passo, melle, pomis sed etiam farcimine pastarum iis
uti licet: omnes dapes grati saporis erunt. Anno MMVII Sulliani
Societas constituta est tutelae huius praecipui casei.
“Questa
notte , vegliando, ho riveduto
per via,
Sogliano desto dall’ aurora
che gl’
indorava il campanile arguto”
GIOVANNI PASCOLI
Nocte me
vigilante Sullianus
Excitatus a luce
abhinc videtur
Templum et auro
enitens sonans acute
Scripsit vertitque Lydia Ariminensis
|