CATHARINA SVETA
Catharina Sveta
Circa annum millesimum trecentesimum
trigesimum primum (1331) Catharina nata est quarta filia sanctae
Birgittae Suetae et principis Ulfi Gudmarsson. Piissime a matre
educata Catharina puella octo annorum abbatissae concredita est
docenda sanctimonialium Risabergensium (Risaberg).
Adulescentulam parentes uoluerunt iungere matrimonio cum
Theodisco magnate Eggardo Kurnenano (Kurnena). Quod factum
est quidem, sed pia Catharina id assecuta est, ut uir unā cum
ipsa uoueret castitatem: res quidem rarissima, quae tamen adhuc
illo tempore fiebat in catholicis domibus altae nobilitatis
Anno millesimo trecentesimo quinquagesimo
(1350) Catharina Romam profecta est eo consilio, ut comitaretur
matrem Birgittam, quae illic praestolabatur papalem
confirmationem familiae monialium, ab illa conditae in Suetica
urbe Vadstena. Illo tempore mortuus est Eggard, uir Catharinae,
quae tunc perinde atque olim egerat Birgitta
statuit exire e saeculo uitam amplectens claustralem. Ex illo
tempore dedicabat se precibus et imprimis contemplationi dolentis
et morientis Domini Iesu Christi. Mortificationes nihil
detraxerunt eximiae eius pulchritudini, quapropter multi
offerebant ei matrimonium, quin etiam non defuerunt , qui
conarentur eam rapere ex monasterio.
Circa annum millesimum trecentesimum
septuagesimum secundum (1372) matrem comitata est peregrinantem
in Terram Sanctam. Paulo post reditum Birgitta mortua est Romae,
unde Catharina pie pertulit eius corpus in Suetiam ibique in
claustro Vadstenensi mox facta est abbatissa. Ex altero autem
itinere Romano, quod susceperat ad fouendam beatificationis
causam matris Birgittae, Catharina rediit ita infirma et
defatigata, ut moriretur paulo postea, in uigilia festi
Annuntiationis Domini, die nempe uigesimo quarto mensis Martii
anno trecentesimo octogesimo primo (24 III 1381).
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|