Annus
2 0 1 0


De Domus Aureae lapsu

De Domus Aureae lapsu

Abhinc quattuor dies, Romae, exorto repente fragore, pars lacunaris (quod dictum est vulgo “grottone”) corruit in Domo Aurea, quam Imperator Nero curavit faciendam, postquam incendium ortum anno sexagesimo quarto post Ch.n. in collibus Palatino, Caelio, Aesquilino omnia hauserat. In hac area diruta aedificata est Domus Neroniana cuius rationem Severus et Celer architecti instituerunt et quam exornavit Fabullus pictor; muri marmorei et camerae auro et gemmis ornatae. Corpus aedificii maximum fuit; circa undique vineae, pascua, silvae, immanis statua Neronis, atque etiam lacus. Nerone mortuo, omnia magni pretii rapta sunt et aedificium terra tectum. Ubi fuerat lacus, sub imperatore Vespasiano Amphitheatrum Flavium exstructum est, quod postea Colosseum nominatum est a simulacro immanis magnitudinis Neronis. Exeunte Saeculo XV puer cecidit in antrum ubi reperti sunt muri picti quorum effigies postea appellatae sunt Italice “grottesche”: maximi artifices eius aetatis, iuncti palo, descenderunt sub solum ad spectanda picta imaginibus animalium fictis, ut Pinturicchio, Raffaello, Michelangelo; plurimi etiam posterioribus saeculis eas effigies imitati sunt.

Domus, inceptis effossionibus, inventa est iam XVIII saeculo. Reliquiae huius magnificentissimi aedificii diutissime inaccessae manserunt opere reficiendi, donec anno MCMXCI publico apertae sunt, sed paulo post, collapsa parte, visitatores impediti sunt ad ineundum. Domus aperta est iterum anno MMVII, sed post duos annos denuo ob lapsus pericula clausa est.

In his diebus, post lacunaris ruinam, qua fortuito nemo mortuus est neque vulneratus, vigiles et qui praepositi sunt ad monumentorum tutelam mandaverunt operis laborantibus in Domo restauranda ut communirent solum ubi Domus sita est. Satis enim constat hos lapsus permanante aqua fieri solitos esse.

Federico Mollicone, praesidens eorum qui a civitate electi sunt providendo cultui, affirmavit, cum defecisset pecunia, concedendum esse plus aeris publici ad restituendam non solum Domum Auream sed etiam Thermas Traiani et Titi, huic areae archeologicae finitimas.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae