Annus
2 0 1 0


De plata Romaniola

De plata Romaniola

Antiquitus videtur extitisse ille panis azymus qui in Romania, regione Italica quae vergit inter Septemtrionem et Orientem Solem, vocatur “piada”, Latine dicitur plata, sed ex voce Graeca, ut Ioannes Pascoli putavit. Sic enim ille clarissimus poeta hoc verbum convertit, cum suum poëmatium Italicum de hac re scriptum, vellet explanare. Apparet platam esse antiquissimam: “panem…primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde furni paulatim referti” (Sen. Ep. mor. 90, 24). Etiam hodie plata coquitur super testam, id est Italice “testo”, quae vox Latina videtur esse. Vergilius quoque profert:

"Instituuntque dapes et adorea liba per herbam

subiciunt epulis (sic Iuppiter ille monebat)

et cereale solum pomis agrestibus augent.

...Exiguam in cererem penuria adegit edendi

et violare manu malisque audacibus orbem

fatalis crusti patulis nec parcere quadris.

Heus! Etiam mensas consumimus…" (Verg. Aen. VII,v. 109 et seq.)

Ex quo colligi potest Romanos usos esse his adoreis libis ut mensis in quibus dapes ponebantur: post cibos etiam mensae edebantur.

Etiam hodie sic plata consumitur: cum rusticis lactucis, cum herbis coctis, cum caseo molli, cum perna et tomacina. Cibus exquisitissimus est. Cum forma orbis sit subtilisque, dividitur per quadras, (Verg. ibid. v.114); sic in Verg. Moretum,48; Sen. Ben. IV, 29, 2. Similiter in lingua Romaniola quadrae vocantur “quadrett”.

Quae necessaria sunt ad platam perficiendam

Farina pura frumenti, non subtilissima: quingenta grammata; adeps suillae vel oleum: ducenta grammata; sal; aqua calida, (vel lac) quantum sufficit.

Praeceptum culinarium

Pone farinam super tabulam; in media farina solve sal, adipem suillae vel oleum, aqua calida vel lacte; diu subige manibus mixturam ut fiat sphaera mollis ac levis; fac requiescere paululum pasta subacta. Demum divide in particulas ut pugnos: quarum quemque fistula comprime donec habeas demum formam rotundam quae coquenda est supra testam fervidam (fictilem vel ferream).

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae