Gregorius Magnus
Gregorius Magnus
Anno quingentesimo
quadragesimo (540) natus Romae patricia gente Anicia in monte
Caelio ad cliuum Scaurum, Gregorius (quem in imagine a
praeclaro artifice Francisco Goya depicta aspicis) iam annos
natus triginta electus est praetor seu praefectus Vrbis. Post
quattuor tamen annos illud munus deposuit eo consilio, ut uitae
se dicaret Deo consecratae. Quapropter non solum in praedio suo
Romano claustrum curauit aedificandum, ubi cum sociis ipse
consederet, sed etiam sex alia in fundis familiaribus per Italiam
mediam et meridianam, usque in Siciliam. Populus autem Romanus
obmutuit ex admiratione, uidens in paupere ueste claustrali eum,
qui paulo ante fuerat gubernator Vrbis.
Difficili aetate,
qua post occupationem Gothicam et inuasionem Byzantinam
Longobardi, Italiae domini, obsidiones urbis Romae
iterabant, papa Pelagius II Gregorium, quem ordinauerat diaconum,
misit Constantinopolim, ut coram imperatore officio fungeret
nuntii sui. Quod adimpleuit per annos sex, constanter uiuens more
claustrali una cum paucis fratribus, quos illuc secum duxerat.
Cum autem rediisset
in suum claustrum Romanum, consiliarius fuit Pelagii papae in
primis in eis, quae attinebant ad Ecclesiam Orientalem. Post
mortem uero Pelagii, anno quingentesimo nonagesimo, electus est
quidem Romanus pontifex, sed per annum noluit uotis assentiri.
Cessit demum, et ita fuit primus monachus in Petri sede.
Admodum fouit
Romanam rem liturgicam, inter alia colligens et expoliens Latinum
patrimonium cantuale, unde merito illud appellatum est cantus
Gregorianus. Nouos populos, maximam partem Germanicos, qui
insederant in terris imperii Romani censuit amplectendos ea
condicione, ut episcopi et sacerdotes essent solliciti de illis
conuertendis ad fidem catholicam. Ita factum est, ut post Francos
in Gallia, qui ante saeculum e paganis facti erant catholici,
Gregorii amicus Leander, episcopus Hispalensis (Salamanca)
in Hispania, ualde contulit ad conuertendos Gothos Arianos, ipse
autem Gregorius idem fecit erga Longobardos in Italia, qui item
fuerant Ariani.
Anno quingentesimo
nonagesimo sexto (596) Gregorius in Britanniam misit quadraginta
monachos Romanos, qui duce Augustino euangelium illic nuntiarent
Anglis, Saxonibus Iutisque. Quod ita feliciter gestum est, ut
Augustinus mox fieret primus episcopus Cantuariensis (Canterbury).
Nihil itaque mirum, si Gregorius papa habetur conditor
mediaeualis Europae Christianae. Quam nutriuit etiam opere
litterario: epistulis, commentariis biblicis, sed imprimis
sermonibus dominicalibus et Libro regulae pastoralis, qui
cum contineret imaginem uitae et ministerii sacerdotalis, per
totum Medium aeuum fuit alter polus uitae ecclesiasticae apud Regulam
monachorum sancti Benedicti.
Scripsit etiam
pulchrum opus titulo Dialogus de uita et miraculis patrum
Italorum, ubi ceterum prima continetur desriptio uitae sancti
Benedicti eiusque sororis sanctae Scholasticae. Ipse uero liber
ita libenter legebatur, ut mox uerteretur in linguam Graecam et
apud Orientales mos inualeret papam illum uocandi nomine Gręgórios
ho Diálogos (apud Slauos ritus Byzantini Grigorij
Dwojeslow). Mortuus est anno sescentesimo quarto,
pontificatus sui quarto decimo.
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM
|